1 John 5:3-5

Clementine_Vulgate(i) 3 Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt. 4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. 5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei?