1 John 2:8-10

Clementine_Vulgate(i) 8 Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet. 9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. 10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.