1 Corinthians 4:3-5

Clementine_Vulgate(i) 3 Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die: sed neque meipsum judico. 4 Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. 5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.