1 Corinthians 1:13-17

Clementine_Vulgate(i) 13 Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? 14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium: 15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis. 16 Baptizavi autem et Stephanæ domum: ceterum nescio si quem alium baptizaverim. 17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.