1 Chronicles 6:66-81

Clementine_Vulgate(i) 66 et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim. 67 Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis, 68 Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter, 69 necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum. 70 Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus: his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant. 71 Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis. 72 De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis, 73 Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis. 74 De tribu vero Aser: Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter, 75 Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis. 76 Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilæa et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus. 77 Filiis autem Merari residuis: de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus: 78 trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis, 79 Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis. 80 Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis, 81 sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis.