1 Chronicles 2:3-5

Clementine_Vulgate(i) 3 Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum. 4 Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Juda, quinque. 5 Filii autem Phares: Hesron et Hamul.