Bible verses about "youth" | Vulgate

Leviticus 19:28

28 et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus

Psalms 144:12

12 libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii

Proverbs 23:26

26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant

Jeremiah 29:11

11 ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam

Ephesians 4:29

29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus

Romans 12:1-2

1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum 2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

1 Corinthians 10:13

13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere

2 Timothy 2:22

22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro

Ephesians 6:1-4

1 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum 2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione 3 ut bene sit tibi et sis longevus super terram 4 et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini

Psalms 119:9

9 beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua

Ecclesiastes 12:1

1 memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent

Ecclesiastes 11:9

9 laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium

Jeremiah 1:4-8

4 et factum est verbum Domini ad me dicens 5 priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te 6 et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum 7 et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris 8 ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus

1 Timothy 4:12

12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.