Bible verses about "word" | Vulgate

John 16:13-14

13 cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis 14 ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis

2 Peter 1:20-21

20 hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit 21 non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines

John 17:17

17 sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est

Psalms 119:105

105 nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae

2 Timothy 3:16-17

16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia 17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus

Isaiah 55:11

11 sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quaecumque volui et prosperabitur in his ad quae misi illud

John 1:1

1 in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum

Hebrews 4:12

12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.