Bible verses about "weakness" | Vulgate

Luke 18:1

1 dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere

1 Corinthians 6:19-20

19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri 20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro

Philippians 4:13

13 omnia possum in eo qui me confortat

Philippians 4:19

19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu

James 4:6

6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

Hebrews 4:15-16

15 non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato 16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno

Romans 8:26

26 similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus

Psalms 34:17-20

17 clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos 18 iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit 19 multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus 20 custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur

2 Corinthians 12:9

9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.