Bible verses about universe | Vulgate

Bible verses about "universe" | Vulgate

Job 26:10

10 terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae

Psalms 14:1

1 victori David dixit stultus in corde suo non est Deus

Job 26:7

7 qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili

Isaiah 46:10

10 adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet

Romans 3:1-9:33

1 quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis 2 multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei 3 quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit 4 est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris 5 si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico 6 absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum 7 si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor 8 et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est 9 quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse 10 sicut scriptum est quia non est iustus quisquam 11 non est intellegens non est requirens Deum 12 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum 13 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum 14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est 15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem 16 contritio et infelicitas in viis eorum 17 et viam pacis non cognoverunt 18 non est timor Dei ante oculos eorum 19 scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo 20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati 21 nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis 22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio 23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei 24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum 26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu 27 ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei 28 arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis 29 an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium 30 quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem 31 legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus

Romans 4:1-9:33

1 quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem 2 si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum 3 quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam 4 ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum 5 ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam 6 sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus 7 beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata 8 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum 9 beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam 10 quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio 11 et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam 12 et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae 13 non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei 14 si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio 15 lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec praevaricatio 16 ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum 17 sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt 18 qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum 19 et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae 20 in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo 21 plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere 22 ideo et reputatum est illi ad iustitiam 23 non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi 24 sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis 25 qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram

Romans 5:1-9:33

1 iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum 2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei 3 non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur 4 patientia autem probationem probatio vero spem 5 spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 6 ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est 7 vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori 8 commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus 9 Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum 10 si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius 11 non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus 12 propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt 13 usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est 14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri 15 sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit 16 et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem 17 si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum 18 igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae 19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi 20 lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia 21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum

Romans 6:1-9:33

1 quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet 2 absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo 3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus 4 consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus 5 si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus 6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato 7 qui enim mortuus est iustificatus est a peccato 8 si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo 9 scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur 10 quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo 11 ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu 12 non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius 13 sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo 14 peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia 15 quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit 16 nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam 17 gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis 18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae 19 humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem 20 cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae 21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est 22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam 23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro

Romans 7:1-9:33

1 an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit 2 nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri 3 igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro 4 itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo 5 cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti 6 nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae 7 quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces 8 occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat 9 ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit 10 ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem 11 nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit 12 itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum 13 quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum 14 scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato 15 quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio 16 si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona 17 nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum 18 scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio 19 non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago 20 si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum 21 invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet 22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem 23 video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis 24 infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius 25 gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati

Romans 8:1-9:33

1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant 2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis 3 nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne 4 ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum 5 qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt 6 nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax 7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest 8 qui autem in carne sunt Deo placere non possunt 9 vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius 10 si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem 11 quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis 12 ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus 13 si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis 14 quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei 15 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater 16 ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei 17 si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur 18 existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis 19 nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat 20 vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem 21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei 22 scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc 23 non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri 24 spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat 25 si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus 26 similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus 27 qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis 28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti 29 nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus 30 quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit 31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos 32 qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit 33 quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat 34 quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis 35 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius 36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis 37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos 38 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines 39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro

Romans 9:1-33

1 veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto 2 quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo 3 optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem 4 qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa 5 quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen 6 non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel 7 neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen 8 id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine 9 promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius 10 non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro 11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret 12 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori 13 sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui 14 quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit 15 Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor 16 igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei 17 dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra 18 ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat 19 dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit 20 o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic 21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam 22 quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum 23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam 24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus 25 sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam 26 et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi 27 Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient 28 verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram 29 et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus 30 quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est 31 Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit 32 quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis 33 sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur

2 Peter 3:10

10 adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur

Genesis 6:4

4 gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi

Psalms 90:4

4 quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna

Genesis 1:14

14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos

Isaiah 4:5

5 et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte super omnem enim gloriam protectio

Genesis 1:26

26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra

Genesis 1:2

2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas

Isaiah 40:22

22 qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum

Genesis 1:1-31

1 in principio creavit Deus caelum et terram 2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas 3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux 4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras 5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus 6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis 7 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita 8 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus 9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita 10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum 11 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita 12 et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum 13 factumque est vespere et mane dies tertius 14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos 15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita 16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas 17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram 18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum 19 et factum est vespere et mane dies quartus 20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli 21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum 22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram 23 et factum est vespere et mane dies quintus 24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita 25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum 26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra 27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos 28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram 29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam 30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita 31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus

Psalms 19:1

1 victori canticum David caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.