Bible verses about "stars" | Vulgate

Deuteronomy 4:19

19 ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et omnia astra caeli et errore deceptus adores ea et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt

Psalms 8:3

3 videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti

Isaiah 13:10

10 quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo

Amos 5:8

8 facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius

1 Corinthians 15:41

41 alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate

Genesis 1:14-18

14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos 15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita 16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas 17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram 18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum

Revelation 6:13

13 et stellae caeli ceciderunt super terram sicut ficus mittit grossos suos cum vento magno movetur

Psalms 136:9

9 lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius

Isaiah 40:26

26 levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum reliquum fuit

Daniel 12:3

3 qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates

Psalms 8:3-4

3 videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti 4 quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum

Psalms 147:4

4 qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.