Bible verses about serving others | Vulgate

Bible verses about "serving others" | Vulgate

Joshua 22:5

5 ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra

Isaiah 1:1-31

1 visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda 2 audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me 3 cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit 4 vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum 5 super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens 6 a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo 7 terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili 8 et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur 9 nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus 10 audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae 11 quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui 12 cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis 13 ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri 14 kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens 15 et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt 16 lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse 17 discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam 18 et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt 19 si volueritis et audieritis bona terrae comedetis 20 quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est 21 quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae 22 argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua 23 principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos 24 propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis 25 et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum 26 et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis 27 Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia 28 et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur 29 confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis 30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua 31 et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat

Matthew 10:16

16 ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae

Malachi 3:1-18

1 ecce ego mittam angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum 2 et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum 3 et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia 4 et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui 5 et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum 6 ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis consumpti 7 a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum et dixistis in quo revertemur 8 si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitivis 9 et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota 10 inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam 11 et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituum 12 et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum 13 invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus 14 et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum 15 ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti sunt 16 tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius 17 et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi 18 et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei

Matthew 8:1-4

1 cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae 2 et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare 3 et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius 4 et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis

Luke 9:57-10:16

57 factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris 58 et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet 59 ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum 60 dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei 61 et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt 62 ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei

Luke 10:1-16

1 post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus 2 et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem 3 ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos 4 nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis 5 in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui 6 et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur 7 in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum 8 et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis 9 et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei 10 in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite 11 etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei 12 dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati 13 vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent 14 verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis 15 et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris 16 qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit

Philippians 2:1-13

1 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes 2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes 3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes 4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum 5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu 6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo 7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo 8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis 9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen 10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum 11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris 12 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini 13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate

Ephesians 6:7-8

7 cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus 8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber

James 1:1-27

1 Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem 2 omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis 3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur 4 patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes 5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei 6 postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur 7 non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino 8 vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis 9 glorietur autem frater humilis in exaltatione sua 10 dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit 11 exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet 12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se 13 nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat 14 unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus 15 dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem 16 nolite itaque errare fratres mei dilectissimi 17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio 18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius 19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram 20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur 21 propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras 22 estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos 23 quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo 24 consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit 25 qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit 26 si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio 27 religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo

1 Peter 1:10-16

10 de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt 11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias 12 quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere 13 propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi 14 quasi filii oboedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis 15 sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis 16 quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum

Proverbs 14:21

21 qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit

Matthew 8:5-13

5 cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum 6 et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur 7 et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum 8 et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus 9 nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit 10 audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel 11 dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum 12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium 13 et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa

John 7:1-24

1 post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere 2 erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia 3 dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis 4 nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo 5 neque enim fratres eius credebant in eum 6 dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum 7 non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt 8 vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est 9 haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea 10 ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto 11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille 12 et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas 13 nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum 14 iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat 15 et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit 16 respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me 17 si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar 18 qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est 19 nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem 20 quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere 21 respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini 22 propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem 23 si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato 24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate

Romans 12:1

1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum

Ephesians 4:11-14

11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi 14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris

Philippians 2:2

2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes

2 Thessalonians 3:8

8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus

Hebrews 6:10-12

10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis 11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem 12 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones

1 Peter 4:1-19

1 Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis 2 ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis 3 sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus 4 in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes 5 qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos 6 propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu 7 omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus 8 ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum 9 hospitales invicem sine murmuratione 10 unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei 11 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen 12 carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat 13 sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes 14 si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit 15 nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor 16 si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine 17 quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio 18 et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit 19 itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis

1 John 3:17-18

17 qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo 18 filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate

Mark 10:42-45

42 Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum 43 non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus 45 nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis

Galatians 5:13-15

13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem 14 omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum 15 quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini

Hebrews 13:16

16 beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus

Luke 21:1-4

1 respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites 2 vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo 3 et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit 4 nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit

John 13:4-5

4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se 5 deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus

John 13:1-13

1 ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos 2 et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit 4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se 5 deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus 6 venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes 7 respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea 8 dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum 9 dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput 10 dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes 11 sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes 12 postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis 13 vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim

Romans 12:6-7

6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei 7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina

1 Timothy 3:13

13 qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu

Luke 22:25-27

25 dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur 26 vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator 27 nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat

Genesis 1:1

1 in principio creavit Deus caelum et terram

Proverbs 31:8-9

8 aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt 9 aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem

Ephesians 2:10

10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus

Philippians 2:1-4:23

1 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes 2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes 3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes 4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum 5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu 6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo 7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo 8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis 9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen 10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum 11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris 12 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini 13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate 14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus 15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo 16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi 17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis 18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi 19 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt 20 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit 21 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu 22 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium 23 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt 24 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito 25 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos 26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum 27 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem 28 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim 29 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote 30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium

Philippians 3:1-4:23

1 de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium 2 videte canes videte malos operarios videte concisionem 3 nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes 4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis 5 circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus 6 secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella 7 sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta 8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam 9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide 10 ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius 11 si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis 12 non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu 13 fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me 14 ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu 15 quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit 16 verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula 17 imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos 18 multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi 19 quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt 20 nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum 21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia

Philippians 4:1-23

1 itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi 2 Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino 3 etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae 4 gaudete in Domino semper iterum dico gaudete 5 modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope 6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum 7 et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu 8 de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate 9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum 10 gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis 11 non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse 12 scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati 13 omnia possum in eo qui me confortat 14 verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae 15 scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli 16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis 17 non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram 18 habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo 19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu 20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen 21 salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres 22 salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt 23 gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen

Romans 12:9-13

9 dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono 10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes 11 sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes 12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes 13 necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes

Galatians 6:9

9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes

2 Chronicles 15:7

7 vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestrae erit enim merces operi vestro

Luke 6:27-45

27 sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt 28 benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos 29 ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere 30 omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas 31 et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter 32 et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt 33 et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt 34 et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia 35 verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos 36 estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est 37 nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini 38 date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis 39 dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent 40 non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius 41 quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras 42 et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui 43 non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum 44 unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam 45 bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur

1 Corinthians 9:19

19 nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem

James 2:14-17

14 quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum 15 si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano 16 dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit 17 sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam

Matthew 5:16

16 sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est

1 Samuel 12:24

24 igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit

1 John 3:18

18 filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate

Matthew 25:35-40

35 esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me 36 nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me 37 tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum 38 quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus 39 aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te 40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis

Mark 10:45

45 nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis

Proverbs 19:17

17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei

Luke 6:38

38 date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis

Matthew 23:11

11 qui maior est vestrum erit minister vester

Proverbs 11:25

25 anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur

Philippians 2:1-11

1 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes 2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes 3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes 4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum 5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu 6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo 7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo 8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis 9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen 10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum 11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris

Matthew 20:28

28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis

Mark 9:35

35 et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister

Mark 10:44-45

44 et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus 45 nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis

John 13:12-14

12 postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis 13 vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim 14 si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes

Galatians 5:13-14

13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem 14 omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum

Acts 20:35

35 omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere

1 Peter 4:10-11

10 unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei 11 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen

1 Peter 4:10

10 unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.