Bible verses about "sarcasm" | Vulgate

Exodus 14:11

11 et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto

Genesis 4:9

9 et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum

Proverbs 26:16

16 sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias

James 3:1-18

1 nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis 2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus 3 si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus 4 ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit 5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit 6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna 7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana 8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero 9 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt 10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri 11 numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam 12 numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam 13 quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae 14 quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem 15 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica 16 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum 17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione 18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem

1 Timothy 4:7

7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem

1 Kings 18:27

27 cumque esset iam meridies inludebat eis Helias dicens clamate voce maiore deus enim est et forsitan loquitur aut in diversorio est aut in itinere aut certe dormit ut excitetur

Proverbs 12:18

18 est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est

Proverbs 18:21

21 mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius

Matthew 5:37

37 sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est

Ephesians 5:4

4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio

Proverbs 26:18-19

18 sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem 19 sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci

Ephesians 4:29

29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.