Bible verses about "sanctification" | Vulgate

Romans 6:6

6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato

1 Corinthians 6:11

11 et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri

1 Corinthians 1:2

2 ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro

Romans 6:1-23

1 quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet 2 absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo 3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus 4 consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus 5 si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus 6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato 7 qui enim mortuus est iustificatus est a peccato 8 si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo 9 scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur 10 quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo 11 ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu 12 non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius 13 sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo 14 peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia 15 quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit 16 nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam 17 gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis 18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae 19 humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem 20 cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae 21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est 22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam 23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro

1 Thessalonians 4:3

3 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra

Hebrews 13:12

12 propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est

Hebrews 10:14

14 una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos

Galatians 2:20

20 vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me

2 Corinthians 5:17

17 si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova

2 Thessalonians 2:13

13 nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis

John 17:17

17 sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est

1 Thessalonians 5:23

23 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur

2 Timothy 2:21

21 si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.