Bible verses about "restoration" | Vulgate

Isaiah 42:1-25

1 ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet 2 non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius 3 calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium 4 non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt 5 haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam 6 ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium 7 ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris 8 ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus 9 quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam 10 cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum 11 sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt 12 ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt 13 Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur 14 tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul 15 desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam 16 et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eos 17 conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri 18 surdi audite et caeci intuemini ad videndum 19 quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Domini 20 qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies 21 et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleret 22 ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde 23 quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura 24 quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius 25 et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit

Jeremiah 29:11

11 ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam

Zechariah 9:12

12 convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi

Matthew 6:33

33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis

John 14:1

1 non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite

Galatians 6:1

1 fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris

Revelation 21:1-5

1 et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est 2 et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo 3 et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus 4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt 5 et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera

Mark 11:24

24 propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis

1 John 5:4

4 quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra

1 Peter 5:10

10 Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit

Job 42:10

10 Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia

Isaiah 61:7

7 pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis

Acts 3:19-21

19 paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata 20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum 21 quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum

Psalms 51:12

12 redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me

Jeremiah 30:17

17 obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt te Sion haec est quae non habebat requirentem

Joel 2:25-26

25 et reddam vobis annos quos comedit lucusta bruchus et rubigo et eruca fortitudo mea magna quam misi in vos 26 et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.