Bible verses about "prejudice" | Vulgate

Mark 12:31

31 secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est

Romans 12:3

3 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei

Acts 10:34

34 aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus

Colossians 3:11

11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus

John 13:34-35

34 mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem 35 in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem

Ephesians 6:9

9 et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum

Matthew 7:1-5

1 nolite iudicare ut non iudicemini 2 in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis 3 quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides 4 aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo 5 hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui

Ephesians 4:32

32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis

James 2:1-26

1 fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae 2 etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu 3 et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum 4 nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum 5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se 6 vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia 7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos 8 si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis 9 si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores 10 quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus 11 qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis 12 sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari 13 iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio 14 quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum 15 si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano 16 dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit 17 sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam 18 sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam 19 tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt 20 vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est 21 Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare 22 vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est 23 et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est 24 videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum 25 similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens 26 sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est

Titus 1:12-13

12 dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri 13 testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide

Galatians 3:28

28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.