Bible verses about "politicians" | Vulgate

Isaiah 32:1-8

1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt 2 et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta 3 non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt 4 et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane 5 non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior 6 stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat 7 fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium 8 princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit

Matthew 7:13-14

13 intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam 14 quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam

1 John 5:19

19 scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est

1 Timothy 2:1

1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.