Bible verses about "personality" | Vulgate

Genesis 1:27

27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos

Jeremiah 29:11-13

11 ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam 12 et invocabitis me et ibitis et orabitis me et exaudiam vos 13 quaeretis me et invenietis cum quaesieritis me in toto corde vestro

Matthew 7:12

12 omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae

Acts 17:28

28 in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus

Galatians 3:28

28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu

Romans 1:20

20 invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles

1 Corinthians 2:13

13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes

1 Peter 5:8

8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret

John 14:21

21 qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum

1 Corinthians 3:16

16 nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis

Psalms 139:14

14 confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis

Proverbs 27:19

19 quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus

1 Corinthians 12:14-18

14 nam et corpus non est unum membrum sed multa 15 si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore 16 et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore 17 si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus 18 nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit

Romans 7:15-17

15 quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio 16 si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona 17 nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum

Romans 12:4-6

4 sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent 5 ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra 6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei

1 Samuel 16:7

7 et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.