Bible verses about "patience" | Vulgate

Isaiah 40:31

31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient

Proverbs 15:18

18 vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas

Romans 5:4

4 patientia autem probationem probatio vero spem

James 1:19

19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram

1 Peter 2:19-23

19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste 20 quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum 21 in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius 22 qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius 23 qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste

Ecclesiastes 7:9

9 ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit

Jeremiah 29:11

11 ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam

Ephesians 4:2

2 cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate

1 Corinthians 13:4

4 caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur

Psalms 37:7-9

7 deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat 8 he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias 9 quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram

Philippians 4:6

6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum

Romans 8:25

25 si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus

Galatians 6:9

9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes

Romans 12:12

12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.