Bible verses about nature | Vulgate

Bible verses about "nature" | Vulgate

Genesis 9:1

1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram

Genesis 1:1

1 in principio creavit Deus caelum et terram

Matthew 6:28-30

28 et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent 29 dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis 30 si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei

Psalms 23:1-6

1 canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit 2 in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me 3 animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum 4 sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me 5 pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians 6 sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum

Psalms 102:25

25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui

Nehemiah 9:6

6 tu ipse Domine solus tu fecisti caelum caelum caelorum et omnem exercitum eorum terram et universa quae in ea sunt maria et omnia quae in eis sunt et tu vivificas omnia haec et exercitus caeli te adorat

Psalms 69:34

34 quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam

Romans 8:19-22

19 nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat 20 vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem 21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei 22 scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc

Ecclesiastes 3:11

11 cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem

Isaiah 55:12

12 quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu

Job 12:7-10

7 nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi 8 loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris 9 quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit 10 in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis

Psalms 145:5

5 deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.