Bible verses about "motives" | Vulgate

Genesis 4:7

7 nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius

1 John 4:1

1 carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum

Colossians 3:17

17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum

Ecclesiastes 12:13-14

13 finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo 14 et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit

Proverbs 16:2

2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus

1 John 3:12

12 non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta

James 4:1-17

1 unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris 2 concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis 3 petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis 4 adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur 5 aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis 6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam 7 subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis 8 adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo 9 miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem 10 humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos 11 nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex 12 unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum 13 ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus 14 qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur 15 pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud 16 nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est 17 scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi

1 Samuel 16:7

7 et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor

1 Corinthians 4:5

5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

1 Timothy 1:5

5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta

Matthew 6:1

1 adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est

Philippians 2:3

3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes 4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra

Galatians 1:10

10 modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem

Proverbs 21:2

2 omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus

Matthew 6:1-18

1 adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est 2 cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam 3 te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua 4 ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi 5 et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam 6 tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi 7 orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur 8 nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum 9 sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum 10 veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra 11 panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie 12 et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris 13 et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo 14 si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra 15 si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra 16 cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam 17 tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava 18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.