Bible verses about "meditation" | Vulgate

Psalms 119:148

148 praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis

Psalms 119:11

11 in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi

Psalms 119:97-99

97 mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea 98 super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi 99 super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea

Psalms 63:6

6 quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo

Psalms 1:1-6

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit 2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur 4 non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus 5 propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum 6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

Proverbs 4:20-22

20 fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam 21 ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui 22 vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas

Psalms 119:97

97 mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea

Psalms 49:3

3 os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei prudentias

Isaiah 26:3

3 vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus

Matthew 6:6

6 tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

Philippians 4:8

8 de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate

Psalms 104:34

34 cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum

Psalms 119:15

15 in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas

Psalms 1:2

2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte

Psalms 19:14

14 sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus

Joshua 1:8

8 non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.