Bible verses about "lust" | Vulgate

Job 31:1

1 pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine

Proverbs 6:25

25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius

1 Corinthians 6:18

18 fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat

Galatians 5:19-21

19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria 20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae 21 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur

Colossians 3:5

5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus

1 Thessalonians 4:3-5

3 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra 4 ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore 5 non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum

1 Peter 2:11

11 carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam

Galatians 5:16

16 dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis

1 John 2:16

16 quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est

2 Timothy 2:22

22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro

Matthew 5:28

28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.