Bible verses about "killing" | Vulgate

Genesis 9:5-6

5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis 6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo

Genesis 9:6

6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo

Exodus 21:22-25

22 si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint 23 sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima 24 oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede 25 adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore

Deuteronomy 5:17

17 non occides

Romans 13:8-10

8 nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit 9 nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum 10 dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio

Revelation 21:8

8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

Ezekiel 33:8

8 si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram

Romans 13:4

4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit

Exodus 23:7

7 mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium

Exodus 20:13

13 non occides

Matthew 5:21

21 audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.