Bible verses about "infidelity" | Vulgate

Psalms 64:5

5 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo

Matthew 19:4-6

4 qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos 5 et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 6 itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet

Luke 16:18

18 omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur

Genesis 2:24

24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

Psalms 50:21

21 haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos

Proverbs 6:25

25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius

Romans 7:2

2 nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri

Proverbs 6:26

26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit

Isaiah 29:15

15 vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos

1 Corinthians 6:18

18 fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat

Matthew 5:28

28 ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo

Isaiah 47:11

11 veniet super te malum et nescies ortum eius et inruet super te calamitas quam non poteris expiare veniet super te repente miseria quam nescies

Matthew 5:31-32

31 dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii 32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat

Isaiah 47:10

10 et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti non est qui videat me sapientia tua et scientia tua haec decepit te et dixisti in corde tuo ego sum et praeter me non est altera

Hebrews 13:4

4 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.