Bible verses about "illness" | Vulgate

Psalms 29:11

11 Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace

Psalms 41:3

3 Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua

Isaiah 26:3

3 vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus

Matthew 8:17

17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit

Romans 5:1-5

1 iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum 2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei 3 non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur 4 patientia autem probationem probatio vero spem 5 spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis

1 Corinthians 6:19

19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri

Matthew 21:22

22 et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis

1 Corinthians 6:19-20

19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri 20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro

Philippians 4:19

19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu

Psalms 41:2-4

2 Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum 3 Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua 4 ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi

John 16:33

33 haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum

2 Corinthians 12:9

9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi

Psalms 34:17-20

17 clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos 18 iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit 19 multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus 20 custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.