Bible verses about "gatekeepers" | Vulgate

1 Peter 5:1-14

1 seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator 2 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie 3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo 4 et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam 5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam 6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis 7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis 8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret 9 cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri 10 Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit 11 ipsi imperium in saecula saeculorum amen 12 per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state 13 salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus 14 salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo

Nehemiah 11:19

19 et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo

James 5:1-20

1 age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis 2 divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt 3 aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus 4 ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit 5 epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis 6 addixistis occidistis iustum non resistit vobis 7 patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum 8 patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit 9 nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit 10 exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini 11 ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator 12 ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis 13 tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat 14 infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini 15 et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei 16 confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua 17 Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex 18 et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum 19 fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum 20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum

1 Timothy 2:1-15

1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus 2 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate 3 hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo 4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire 5 unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 6 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis 7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate 8 volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione 9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa 10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona 11 mulier in silentio discat cum omni subiectione 12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio 13 Adam enim primus formatus est deinde Eva 14 et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit 15 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate

Psalms 84:10

10 quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis

Isaiah 62:6-10

6 super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini Domini ne taceatis 7 et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Hierusalem laudem in terra 8 iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti 9 quia qui congregabunt illud comedent et laudabunt Dominum et qui conportant illud bibent in atriis sanctis meis 10 transite transite per portas praeparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.