Bible verses about "frustration" | Vulgate

Exodus 14:14

14 Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis

Psalms 4:4-5

4 irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper 5 sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi dicunt quis ostendit nobis bonum

Psalms 34:18

18 iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit

Proverbs 3:6

6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos

Matthew 11:28-29

28 venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos 29 tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris

Galatians 6:9

9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes

Romans 8:28

28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti

1 Peter 5:7

7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis

Philippians 4:7

7 et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu

James 1:19

19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram

Isaiah 41:10

10 ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei

John 16:33

33 haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.