Bible verses about "fornicators" | Vulgate

Matthew 19:9

9 dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur

Matthew 5:32

32 ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat

1 Corinthians 5:1

1 omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat

1 Corinthians 6:9

9 an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri

1 Corinthians 7:2

2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat

Galatians 5:19

19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria

1 Corinthians 6:18-20

18 fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat 19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri 20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro

Revelation 21:8

8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

Colossians 3:5

5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus

Jude 1:7

7 sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes

1 Corinthians 6:18

18 fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat

Hebrews 13:4

4 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.