Bible verses about "food" | Vulgate

Leviticus 11:1-30

1 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2 dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae 3 omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis 4 quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis 5 chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est 6 lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit 7 et sus qui cum ungulam dividat non ruminat 8 horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis 9 haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis 10 quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis 11 et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis 12 cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt 13 haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum 14 milvum ac vulturem iuxta genus suum 15 et omne corvini generis in similitudinem suam 16 strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum 17 bubonem et mergulum et ibin 18 cycnum et onocrotalum et porphirionem 19 erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem 20 omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis 21 quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram 22 comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum 23 quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis 24 et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum 25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum 26 omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur 27 quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum 28 et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis 29 hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum 30 migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa

Psalms 104:15

15 germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra

Proverbs 15:17

17 melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio

Ecclesiastes 9:7

7 vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua

Isaiah 1:19

19 si volueritis et audieritis bona terrae comedetis

Mark 7:14-23

14 et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite 15 nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem 16 si quis habet aures audiendi audiat 17 et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam 18 et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare 19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas 20 dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem 21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia 22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia 23 omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem

1 Corinthians 8:8

8 esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus

1 Timothy 4:4-5

4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur 5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem

John 6:35

35 dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam

Romans 14:1-23

1 infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum 2 alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat 3 is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit 4 tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum 5 nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet 6 qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo 7 nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur 8 sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus 9 in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur 10 tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei 11 scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo 12 itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo 13 non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum 14 scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est 15 si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est 16 non ergo blasphemetur bonum nostrum 17 non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto 18 qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus 19 itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem 20 noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat 21 bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur 22 tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat 23 qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est

Genesis 9:3

3 et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia

Genesis 1:29

29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam

1 Corinthians 10:31

31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.