Bible verses about faith healing | Vulgate

Bible verses about "faith healing" | Vulgate

Matthew 17:14-20

14 et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens 15 Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam 16 et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum 17 respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me 18 et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora 19 tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum 20 dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis

Jonah 2:4-10

4 et ego dixi abiectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum 5 circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput meum 6 ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus 7 cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum 8 qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquunt 9 ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vovi reddam pro salute Domino 10 et dixit Dominus pisci et evomuit Ionam in aridam

Matthew 8:2

2 et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare

John 20:30-31

30 multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc 31 haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius

Luke 7:11-17

11 et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa 12 cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa 13 quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere 14 et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge 15 et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae 16 accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam 17 et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem

Isaiah 35:5-6

5 tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt 6 tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine

Matthew 13:58

58 et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum

John 3:16

16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam

Romans 4:1-25

1 quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem 2 si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum 3 quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam 4 ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum 5 ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam 6 sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus 7 beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata 8 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum 9 beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam 10 quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio 11 et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam 12 et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae 13 non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei 14 si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio 15 lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec praevaricatio 16 ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum 17 sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt 18 qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum 19 et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae 20 in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo 21 plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere 22 ideo et reputatum est illi ad iustitiam 23 non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi 24 sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis 25 qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram

Romans 8:18

18 existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis

Romans 8:32

32 qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit

Galatians 2:20

20 vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me

Hebrews 11:6

6 sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit

1 Thessalonians 5:18

18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis

Deuteronomy 28:1-68

1 sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata eius quae ego praecipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra 2 venientque super te universae benedictiones istae et adprehendent te si tamen praecepta eius audieris 3 benedictus tu in civitate et benedictus in agro 4 benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum greges armentorum et caulae ovium tuarum 5 benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae 6 benedictus eris et ingrediens et egrediens 7 dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua 8 emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam acceperis 9 suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius 10 videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te 11 abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum fructu terrae tuae quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi 12 aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies 13 constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris 14 ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos 15 quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et adprehendent te 16 maledictus eris in civitate maledictus in agro 17 maledictum horreum tuum et maledictae reliquiae tuae 18 maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae armenta boum tuorum et greges ovium tuarum 19 maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens 20 mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me 21 adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam 22 percutiat te Dominus egestate febri et frigore ardore et aestu et aere corrupto ac robigine et persequatur donec pereas 23 sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas ferrea 24 det Dominus imbrem terrae tuae pulverem et de caelo descendat super te cinis donec conteraris 25 tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris per omnia regna terrae 26 sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae et non sit qui abigat 27 percutiat te Dominus ulcere Aegypti et parte corporis per quam stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut curari nequeas 28 percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis 29 et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te 30 uxorem accipias et alius dormiat cum ea domum aedifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam 31 bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuae dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet 32 filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua 33 fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus 34 et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui 35 percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum 36 ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi 37 et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus 38 sementem multam iacies in terram et modicum congregabis quia lucustae omnia devorabunt 39 vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus 40 olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et peribunt 41 filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem 42 omnes arbores tuas et fruges terrae tuae robigo consumet 43 advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior 44 ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam 45 et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et caerimonias quas praecepit tibi 46 et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum 47 eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam 48 servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat 49 adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu cuius linguam intellegere non possis 50 gentem procacissimam quae non deferat seni nec misereatur parvulo 51 et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat 52 et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus 53 et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus 54 homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo 55 ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas 56 tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus 57 et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas 58 nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius quae scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum 59 augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas 60 et convertet in te omnes adflictiones Aegypti quas timuisti et adherebunt tibi 61 insuper et universos languores et plagas quae non sunt scriptae in volumine legis huius inducet Dominus super te donec te conterat 62 et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui 63 et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic laetabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam 64 disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus 65 in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam maerore consumptam 66 et erit vita tua quasi pendens ante te timebis nocte et die et non credes vitae tuae 67 mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea quae tuis videbis oculis 68 reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua dixi tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat

Luke 8:50

50 Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit

Genesis 1:1-31

1 in principio creavit Deus caelum et terram 2 terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas 3 dixitque Deus fiat lux et facta est lux 4 et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras 5 appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus 6 dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis 7 et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita 8 vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus 9 dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita 10 et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum 11 et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita 12 et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum 13 factumque est vespere et mane dies tertius 14 dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos 15 ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita 16 fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas 17 et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram 18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum 19 et factum est vespere et mane dies quartus 20 dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli 21 creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum 22 benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram 23 et factum est vespere et mane dies quintus 24 dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita 25 et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum 26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra 27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos 28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram 29 dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam 30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita 31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus

Acts 19:11-12

11 virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli 12 ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur

Matthew 9:27-31

27 et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David 28 cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine 29 tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis 30 et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat 31 illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa

2 Corinthians 12:7-10

7 et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet 8 propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me 9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi 10 propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum

James 5:13-16

13 tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat 14 infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini 15 et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei 16 confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua

James 5:15

15 et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.