Bible verses about "excellence" | Vulgate

Joshua 1:8

8 non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam

Psalms 119:99

99 super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea

Proverbs 22:29

29 vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles

1 Peter 2:9

9 vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum

Ephesians 6:7-8

7 cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus 8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber

Daniel 5:12

12 quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae sunt in eo hoc est in Danihelo cui rex posuit nomen Balthasar nunc itaque Danihel vocetur et interpretationem narrabit

Philippians 1:9-10

9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu 10 ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi

2 Peter 1:3-4

3 quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute 4 per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem

2 Corinthians 8:7

7 sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis

Titus 2:7

7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem

Colossians 3:23

23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus

Philippians 4:8

8 de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate

Daniel 6:3

3 igitur Danihel superabat omnes principes et satrapas quia spiritus Dei amplior erat in eo

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.