Bible verses about "ethics" | Vulgate

Proverbs 11:1

1 statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius

John 13:34-35

34 mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem 35 in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem

Acts 2:38

38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus

Romans 2:1

1 propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas

James 1:12-15

12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se 13 nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat 14 unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus 15 dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem

Romans 6:1-23

1 quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet 2 absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo 3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus 4 consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus 5 si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus 6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato 7 qui enim mortuus est iustificatus est a peccato 8 si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo 9 scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur 10 quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo 11 ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu 12 non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius 13 sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo 14 peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia 15 quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit 16 nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam 17 gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis 18 liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae 19 humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem 20 cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae 21 quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est 22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam 23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro

Psalms 25:21

21 simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te

1 Corinthians 13:1-13

1 si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens 2 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum 3 et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest 4 caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur 5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum 6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati 7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet 8 caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur 9 ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus 10 cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est 11 cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli 12 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 13 nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas

Romans 13:8-10

8 nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit 9 nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum 10 dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio

2 Timothy 3:16-17

16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia 17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus

1 Corinthians 6:9-11

9 an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri 10 neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt 11 et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.