Bible verses about "eternity" | Vulgate

Genesis 2:17

17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris

Psalms 102:25-27

25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui 26 a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli 27 ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur

Psalms 72:17

17 et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen

Psalms 119:142

142 iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas

Jeremiah 10:10

10 Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius

Jeremiah 32:27

27 ecce ego Dominus Deus universae carnis numquid mihi difficile erit omne verbum

Mark 9:43-48

43 et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem 44 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 45 et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis 46 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 47 quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis 48 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

Matthew 13:43

43 tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat

John 1:12

12 quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius

John 3:16

16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam

2 Corinthians 5:17

17 si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova

Jude 1:6

6 angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit

Isaiah 57:15

15 quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum

John 14:2-3

2 in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum 3 et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis

Galatians 6:8

8 quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam

Philippians 1:23

23 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius

Matthew 25:46

46 et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam

John 17:3

3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum

John 6:50-71

50 ego sum panis vivus qui de caelo descendi 51 si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita 52 litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum 53 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis 54 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die 55 caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus 56 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo 57 sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me 58 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum 59 haec dixit in synagoga docens in Capharnaum 60 multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire 61 sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat 62 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius 63 spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt 64 sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum 65 et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo 66 ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant 67 dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire 68 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes 69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei 70 respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est 71 dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim

Hebrews 9:27

27 et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium

2 Thessalonians 1:9

9 qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius

Romans 6:23

23 stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro

Psalms 90:2

2 antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es

Ecclesiastes 3:11

11 cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem

John 5:24

24 amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.