Bible verses about "enoch" | Vulgate

John 8:51

51 amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum

Luke 3:37

37 qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan

Jude 1:15

15 facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii

Hebrews 11:6

6 sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit

Genesis 5:18-24

18 vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch 19 et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias 20 et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est 21 porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam 22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias 23 et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni 24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus

Genesis 5:24

24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus

John 11:26

26 et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc

Hebrews 11:5-6

5 fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo 6 sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit

Jude 1:14-16

14 prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis 15 facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii 16 hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa

Genesis 4:17

17 cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch

Hebrews 11:1-12

1 est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum 2 in hac enim testimonium consecuti sunt senes 3 fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent 4 fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur 5 fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo 6 sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit 7 fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus 8 fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret 9 fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem 10 expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus 11 fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat 12 propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis

Hebrews 11:1-40

1 est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum 2 in hac enim testimonium consecuti sunt senes 3 fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent 4 fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur 5 fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo 6 sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit 7 fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus 8 fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret 9 fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem 10 expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus 11 fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat 12 propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis 13 iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram 14 qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere 15 et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi 16 nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem 17 fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones 18 ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen 19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit 20 fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau 21 fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius 22 fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit 23 fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum 24 fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis 25 magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem 26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem 27 fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit 28 fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos 29 fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt 30 fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem 31 fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace 32 et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis 33 qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum 34 extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum 35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem 36 alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres 37 lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti 38 quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae 39 et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem 40 Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur

Genesis 5:22

22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias

Jude 1:14

14 prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis

Hebrews 11:5

5 fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.