Bible verses about "division" | Vulgate

Proverbs 6:16-19

16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius 17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem 18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum 19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias

Mark 3:24-26

24 et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud 25 et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare 26 et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet

Matthew 18:15-18

15 si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum 16 si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum 17 quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus 18 amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo

2 John 1:9-11

9 omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet 10 si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis 11 qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis

1 Peter 1:22-25

22 animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius 23 renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis 24 quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni exaruit faenum et flos decidit 25 verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos

Colossians 3:12-15

12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam 13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos 14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis 15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote

Ephesians 4:3-6

3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis 4 unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae 5 unus Dominus una fides unum baptisma 6 unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis

Jude 1:16-19

16 hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa 17 vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi 18 quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum 19 hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes

Luke 11:17

17 ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet

Titus 3:9-11

9 stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae 10 hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita 11 sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus

Romans 16:17-18

17 rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis 18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium

1 Corinthians 1:10-13

10 obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia 11 significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt 12 hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi 13 divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.