Bible verses about "deception" | Vulgate

Proverbs 24:28

28 ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis

Luke 6:38

38 date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis

James 1:19-20

19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram 20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur

2 Peter 2:1-22

1 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem 2 et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur 3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat 4 si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari 5 et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens 6 et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens 7 et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit 8 aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant 9 novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare 10 magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes 11 ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium 12 hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt 13 percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum 14 oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii 15 derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit 16 correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam 17 hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur 18 superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur 19 libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est 20 si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus 21 melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato 22 contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti

Colossians 3:5-10

5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus 6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis 7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis 8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro 9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius 10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum

James 1:22-27

22 estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos 23 quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo 24 consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit 25 qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit 26 si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio 27 religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo

Mark 10:19

19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem

Philippians 2:2-8

2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes 3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes 4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum 5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu 6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo 7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo 8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis

Revelation 21:8

8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

Genesis 3:4

4 dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini

Isaiah 29:13-15

13 et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis 14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur 15 vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos

Romans 3:23

23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei

Romans 14:1

1 infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum

Ephesians 5:1-7

1 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi 2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis 3 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos 4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio 5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei 6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae 7 nolite ergo effici participes eorum

Philippians 3:18-19

18 multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi 19 quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt

James 4:11-12

11 nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex 12 unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum

Psalms 24:3-5

3 quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius 4 innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose 5 accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo

Mark 12:31

31 secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est

Romans 13:11-14

11 et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus 12 nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis 13 sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione 14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis

James 4:1

1 unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris

1 John 5:19

19 scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est

Judges 16:4-20

4 post haec amavit mulierem quae habitabat in valle Sorech et vocabatur Dalila 5 veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem et quomodo eum superare valeamus et vinctum adfligere quod si feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos 6 locuta est ergo Dalila ad Samson dic mihi obsecro in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere nequeas 7 cui respondit Samson si septem nervicis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero infirmus ero ut ceteri homines 8 adtuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum septem funes ut dixerat quibus vinxit eum 9 latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei expectantibus clamavitque ad eum Philisthim super te Samson qui rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppae tortum putamine cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo eius 10 dixitque ad eum Dalila ecce inlusisti mihi et falsum locutus es saltim nunc indica quo ligari debeas 11 cui ille respondit si ligatus fuero novis funibus qui numquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum similis 12 quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit Philisthim super te Samson in cubiculo insidiis praeparatis qui ita rupit vincula quasi fila telarum 13 dixitque Dalila rursum ad eum usquequo decipis me et falsum loqueris ostende quo vinciri debeas si inquit septem crines capitis mei cum licio plexueris et clavum his circumligatum terrae fixeris infirmus ero 14 quod cum fecisset Dalila dixit ad eum Philisthim super te Samson qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio 15 dixitque ad eum Dalila quomodo dicis quod ames me cum animus tuus non sit mecum per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo 16 cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter adhereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima eius et ad mortem usque lassata est 17 tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam ferrum numquam ascendit super caput meum quia nazareus id est consecratus Deo sum de utero matris meae si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines 18 videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum misit ad principes Philisthinorum atque mandavit ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum qui ascenderunt adsumpta pecunia quam promiserant 19 at illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo reclinare caput vocavitque tonsorem et rasit septem crines eius et coepit abicere eum et a se repellere statim enim ab eo fortitudo discessit 20 dixitque Philisthim super te Samson qui de somno consurgens dixit in animo suo egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens quod Dominus recessisset ab eo

Matthew 24:42

42 vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit

John 8:44

44 vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius

Acts 3:19-21

19 paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata 20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum 21 quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum

Mark 7:20-22

20 dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem 21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia 22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia

Proverbs 15:1

1 responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem

Colossians 3:9

9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius

Proverbs 11:3

3 simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos

Luke 6:31

31 et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter

James 1:22

22 estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos

Galatians 5:16-26

16 dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis 17 caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis 18 quod si spiritu ducimini non estis sub lege 19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria 20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae 21 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur 22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas 23 fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex 24 qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis 25 si vivimus spiritu spiritu et ambulemus 26 non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes

Ephesians 4:31-32

31 omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia 32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis

Romans 12:2

2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

Proverbs 10:9

9 qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit

Psalms 52:2

2 insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum

Proverbs 12:22

22 abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei

Galatians 6:7-8

7 nolite errare Deus non inridetur 8 quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.