Bible verses about "counsel" | Vulgate

1 Kings 12:6-19

6 iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre eius dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populo 7 qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus 8 qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi 9 dixitque ad eos quod mihi datis consilium ut respondeam populo huic qui dixerunt mihi levius fac iugum quod inposuit pater tuus super nos 10 et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit iugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est dorso patris mei 11 et nunc pater meus posuit super vos iugum grave ego autem addam super iugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem caedam scorpionibus 12 venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertia 13 responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei dederant 14 et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens pater meus adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibus 15 et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium Nabath 16 videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quae nobis pars in David vel quae hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israhel nunc vide domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua 17 super filios autem Israhel quicumque habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam 18 misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et lapidavit eum omnis Israhel et mortuus est porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem 19 recessitque Israhel a domo David usque in praesentem diem

Proverbs 16:1-33

1 hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam 2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus 3 revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae 4 universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum 5 abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens 6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo 7 cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem 8 melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate 9 cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius 10 divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius 11 pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi 12 abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium 13 voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur 14 indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam 15 in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus 16 posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento 17 semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam 18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus 19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis 20 eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est 21 qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet 22 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas 23 cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam 24 favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum 25 est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem 26 anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum 27 vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit 28 homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes 29 vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam 30 qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum 31 corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur 32 melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium 33 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur

Proverbs 12:15

15 via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.