Bible verses about "competition" | Vulgate

Psalms 108:13

13 da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine

Ecclesiastes 2:22-26

22 quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est 23 cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et haec non vanitas est 24 nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est 25 quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego 26 homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis

Ecclesiastes 4:4

4 rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est

Luke 16:15

15 et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum

1 Corinthians 9:25

25 omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam

Galatians 6:9

9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes

Galatians 5:26

26 non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes

James 4:6

6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

1 Corinthians 10:31

31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite

Philippians 2:3

3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes

Philippians 4:13

13 omnia possum in eo qui me confortat

Galatians 6:4

4 opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero

Colossians 3:17

17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum

Colossians 3:23

23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus

2 Timothy 2:5

5 nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit

1 Corinthians 9:24

24 nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis

Philippians 2:3-4

3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes 4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.