Bible verses about "childbearing" | Vulgate

Deuteronomy 7:14-18

14 benedictus eris inter omnes populos non erit apud te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis 15 auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates Aegypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis hostibus tuis 16 devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui 17 si dixeris in corde tuo plures sunt gentes istae quam ego quomodo potero delere eas 18 noli metuere sed recordare quae fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni et cunctis Aegyptiis

1 Timothy 5:14

14 volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia

Genesis 30:22

22 recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius

Psalms 128:1-4

1 canticum graduum beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius 2 laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit 3 uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae 4 ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum

Luke 1:14-45

14 et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt 15 erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae 16 et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum 17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam 18 et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis 19 et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare 20 et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo 21 et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo 22 egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus 23 et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam 24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens 25 quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines 26 in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth 27 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria 28 et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus 29 quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio 30 et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum 31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum 32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius 33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis 34 dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco 35 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei 36 et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis 37 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum 38 dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus 39 exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda 40 et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth 41 et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth 42 et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui 43 et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me 44 ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo 45 et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino

Ephesians 5:22-33

22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino 23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis 24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus 25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea 26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata 28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit

1 Corinthians 7:28

28 si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco

Ephesians 5:29-33

29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam 30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius 31 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia 33 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum

Genesis 3:16

16 mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui

1 Timothy 2:13-15

13 Adam enim primus formatus est deinde Eva 14 et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit 15 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate

1 Timothy 2:15

15 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate

Genesis 1:28

28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram

Psalms 127:3-5

3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris 4 sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis 5 beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.