Bible verses about "bullying" | Vulgate

Amos 1:1-15

1 verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuae quae vidit super Israhel in diebus Oziae regis Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel ante duos annos terraemotus 2 et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex Carmeli 3 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Damasci et super quattuor non convertam eum eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad 4 et mittam ignem in domum Azahel et devorabit domos Benadad 5 et conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de campo Idoli et tenentem sceptrum de domo Voluptatis et transferetur populus Syriae Cyrenen dicit Dominus 6 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Gazae et super quattuor non convertam eum eo quod transtulerit captivitatem perfectam ut concluderet eam in Idumea 7 et mittam ignem in murum Gazae et devorabit aedes eius 8 et disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone et convertam manum meam super Accaron et peribunt reliqui Philisthinorum dicit Dominus Deus 9 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super quattuor non convertam eum eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumea et non sint recordati foederis fratrum 10 et emittam ignem in murum Tyri et devorabit aedes eius 11 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem 12 mittam ignem in Theman et devorabit aedes Bosrae 13 haec dicit Dominus super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor non convertam eum eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum 14 et succendam ignem in muro Rabbae et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die commotionis 15 et ibit Melchom in captivitatem ipse et principes eius simul dicit Dominus

John 18:19-23

19 pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius 20 respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil 21 quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego 22 haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici 23 respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis

John 14:1-31

1 non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite 2 in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum 3 et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis 4 et quo ego vado scitis et viam scitis 5 dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire 6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me 7 si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum 8 dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis 9 dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem 10 non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera 11 non creditis quia ego in Patre et Pater in me est 12 alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado 13 et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio 14 si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam 15 si diligitis me mandata mea servate 16 et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum 17 Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit 18 non relinquam vos orfanos veniam ad vos 19 adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis 20 in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis 21 qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum 22 dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo 23 respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus 24 qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris 25 haec locutus sum vobis apud vos manens 26 paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis 27 pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet 28 audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est 29 et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis 30 iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam 31 sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc

Romans 8:33-37

33 quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat 34 quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis 35 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius 36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis 37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos

Matthew 5:44

44 ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos

2 Timothy 3:1-4

1 hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa 2 et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti 3 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate 4 proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei

Philippians 4:4-7

4 gaudete in Domino semper iterum dico gaudete 5 modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope 6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum 7 et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu

Philippians 1:1-30

1 Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis 2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 3 gratias ago Deo meo in omni memoria vestri 4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens 5 super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc 6 confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu 7 sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse 8 testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu 9 et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu 10 ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi 11 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei 12 scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii 13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus 14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui 15 quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant 16 quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum 17 quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis 18 quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo 19 scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi 20 secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem 21 mihi enim vivere Christus est et mori lucrum 22 quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro 23 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius 24 permanere autem in carne magis necessarium est propter vos 25 et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei 26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos 27 tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii 28 et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo 29 quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini 30 eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me

Revelation 1:1-20

1 apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni 2 qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit 3 beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est 4 Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt 5 et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo 6 et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen 7 ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen 8 ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens 9 ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu 10 fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae 11 dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam 12 et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea 13 et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream 14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis 15 et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum 16 et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua 17 et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus 18 et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni 19 scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec 20 sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt

Psalms 121:2

2 auxilium meum a Domino factore caeli et terrae

Matthew 7:1-5

1 nolite iudicare ut non iudicemini 2 in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis 3 quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides 4 aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo 5 hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui

Romans 15:7

7 propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei

Revelation 21:8

8 timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

Joshua 1:8

8 non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam

Matthew 25:31-46

31 cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae 32 et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis 33 et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris 34 tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi 35 esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me 36 nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me 37 tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum 38 quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus 39 aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te 40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis 41 tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius 42 esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum 43 hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me 44 tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi 45 tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis 46 et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam

1 Corinthians 14:33

33 non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum

Revelation 20:12

12 et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum

Jeremiah 29:11

11 ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam

Matthew 25:34-40

34 tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi 35 esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me 36 nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me 37 tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum 38 quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus 39 aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te 40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis

Matthew 7:12

12 omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae

Micah 6:8

8 indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quaerat a te utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo

John 18:22-23

22 haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici 23 respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis

Ephesians 5:8-14

8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate 9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate 10 probantes quid sit beneplacitum Deo 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite 12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere 13 omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est 14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus

Revelation 22:12

12 ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua

1 Peter 3:8-9

8 in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles 9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis

2 Timothy 2:22

22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro

James 4:11-12

11 nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex 12 unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum

Revelation 21:4

4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt

Psalms 5:6

6 odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus

Romans 12:18

18 si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes

Psalms 82:4

4 salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate

Proverbs 24:16

16 septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum

Proverbs 22:10

10 eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque causae et contumeliae

Proverbs 17:9

9 qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos

Mark 12:31

31 secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est

Isaiah 54:15-17

15 ecce accola veniet qui non erat mecum advena quondam tuus adiungetur tibi 16 ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum et ego creavi interfectorem ad disperdendum 17 omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus

Romans 2:1

1 propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas

Romans 2:1-29

1 propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas 2 scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt 3 existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei 4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit 5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei 6 qui reddet unicuique secundum opera eius 7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam 8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio 9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci 10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco 11 non est enim personarum acceptio apud Deum 12 quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur 13 non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur 14 cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex 15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium 16 in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum 17 si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo 18 et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem 19 confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt 20 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege 21 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris 22 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis 23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras 24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est 25 circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est 26 si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur 27 et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es 28 non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio 29 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est

Psalms 34:12-18

12 quis est vir qui velit vitam diligens dies videre bonos 13 custodi linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum 14 recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam 15 oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum 16 vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra memoriam eorum 17 clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos 18 iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit

Isaiah 41:11-13

11 ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi 12 quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te 13 quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te

Ephesians 4:29

29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus

Matthew 5:38-41

38 audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente 39 ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram 40 et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium 41 et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo

Psalms 18:3

3 laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero

Psalms 1:1-150:6

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit 2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur 4 non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus 5 propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum 6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

Psalms 2:1-150:6

1 quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania 2 consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius 3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum 4 habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos 5 tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos 6 ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum 7 Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te 8 postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae 9 pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos 10 nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae 11 servite Domino in timore et exultate in tremore 12 adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum

Psalms 3:1-150:6

1 canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me 2 multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper 3 tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum 4 voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper 5 ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me 6 non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus 7 quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti 8 Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper

Psalms 4:1-150:6

1 victori in psalmis canticum David invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam 2 filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium semper 3 et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet cum clamavero ad eum 4 irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper 5 sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi dicunt quis ostendit nobis bonum 6 leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo 7 in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt 8 in pace simul requiescam et dormiam quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me

Psalms 5:1-150:6

1 victori pro hereditatibus canticum David verba mea audi Domine intellege murmur meum 2 rex meus et Deus meus 3 quia te deprecor Domine mane audies vocem meam 4 mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu 5 nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum 6 odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus 7 ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo 8 Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam 9 non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae 10 sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te 11 et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum 12 quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum

Psalms 6:1-150:6

1 victori in psalmis super octava canticum David Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me 2 miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea 3 et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo 4 revertere Domine erue animam meam salva me propter misericordiam tuam 5 quoniam non est in morte recordatio tui in inferno quis confitebitur tibi 6 laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum meum lacrimis meis stratum meum rigabo 7 caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab universis hostibus meis 8 recedite a me omnes qui operamini iniquitatem quia audivit Dominus vocem fletus mei 9 audivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscipiet 10 confundantur et conturbentur vehementer omnes inimici mei revertantur et confundantur subito

Psalms 7:1-150:6

1 pro ignoratione David quod cecinit Domino super verbis Aethiopis filii Iemini Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me 2 ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui eruat 3 Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis 4 si reddidi retribuentibus mihi malum et dimisi hostes meos vacuos 5 persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper 6 surge Domine in furore tuo elevare indignans super hostes meos et consurge ad me iudicio quod mandasti 7 et congregatio tribuum circumdet te et pro hac in altum revertere 8 Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me 9 consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus 10 clipeus meus in Deo qui salvat rectos corde 11 Deus iudex iustus et fortis comminans tota die 12 non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et paravit illum 13 et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus est 14 ecce parturit iniquitatem et concepto dolore peperit mendacium 15 lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est 16 revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet 17 confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini Domini altissimi

Psalms 8:1-150:6

1 victori pro torcularibus canticum David Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos 2 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor 3 videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti 4 quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum 5 minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum 6 dabis ei potestatem super opera manuum tuarum 7 cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri 8 aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti 9 Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra

Psalms 9:1-150:6

1 victori pro morte filii canticum David confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua 2 laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi 3 cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua 4 fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae 5 increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter 6 conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis 7 Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum 8 et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus 9 et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia 10 et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine 11 cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius 12 quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum 13 misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis 14 qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion 15 exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum 16 agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno 17 convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum 18 quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum 19 surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam 20 pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper

Psalms 10:1-150:6

1 quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae 2 in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt 3 quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi 4 blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret 5 nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit 6 loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo 7 maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas 8 sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem 9 oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum 10 et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter 11 dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum 12 surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum 13 quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat 14 vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor 15 contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies 16 Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius 17 desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua 18 ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra

Psalms 11:1-150:6

1 victori David in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis 2 quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde 3 quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est 4 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum 5 Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius 6 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum 7 quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum

Psalms 12:1-150:6

1 victori pro octava canticum David salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt fideles a filiis hominum 2 frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt 3 disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam 4 qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est 5 propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum 6 eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum 7 tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in aeternum 8 in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum

Psalms 13:1-150:6

1 victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me 2 usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem 3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me 4 convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem 5 nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero 6 ego autem in misericordia tua confido exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino quia reddidit mihi

Psalms 14:1-150:6

1 victori David dixit stultus in corde suo non est Deus 2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum 3 Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum 4 omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum 5 nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis 6 Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine 7 quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est

Psalms 15:1-150:6

1 quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel 2 canticum David Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit in monte sancto tuo 3 qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam 4 loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo 5 dispicitur oculis eius inprobus timentes autem Dominum glorificat iurat ut se adfligat et non mutat

Psalms 16:1-150:6

1 pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum 2 humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te 3 dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te 4 sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis 5 multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis 6 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae 7 lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est 8 benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei 9 proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear 10 propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter 11 non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos

Psalms 17:1-150:6

1 oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii 2 de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates 3 probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti 4 cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis 5 sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea 6 ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum 7 mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium 8 a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me 9 a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt 10 adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe 11 incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram 12 similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis 13 surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus 14 a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum 15 ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua

Psalms 18:1-150:6

1 victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait diligam te Domine fortitudo mea 2 Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus 3 laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero 4 circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me 5 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis 6 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius 7 commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est 8 ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo 9 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius 10 et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti 11 posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris 12 prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis 13 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis 14 et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos 15 et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui 16 misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis 17 liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant 18 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum 19 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei 20 retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi 21 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo 22 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me 23 et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea 24 et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius 25 cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages 26 cum electo electus eris et cum perverso pervertes 27 quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis 28 quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas 29 in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum 30 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se 31 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum 32 Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam 33 coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me 34 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea 35 dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me 36 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei 37 persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos 38 caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis 39 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me 40 inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti 41 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos 42 delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos 43 salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium 44 populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi 45 filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis 46 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae 47 Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis 48 et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me 49 propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo 50 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum

Psalms 19:1-150:6

1 victori canticum David caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum 2 dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam 3 non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum 4 in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum 5 soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam 6 a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius 7 lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis 8 praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos 9 timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis 10 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem 11 unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus 12 errores quis intelleget ab occultis munda me 13 a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo 14 sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus

Psalms 20:1-150:6

1 victori canticum David exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob 2 mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te 3 memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper 4 det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat 5 laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros 6 impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae 7 hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur 8 ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus 9 Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus

Psalms 21:1-150:6

1 victori canticum David Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer 2 desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper 3 quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso 4 vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum 5 magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum 6 pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum 7 quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur 8 inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te 9 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis 10 fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum 11 quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt 12 quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum 13 exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas

Psalms 22:1-150:6

1 victori pro cervo matutino canticum Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei 2 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi 3 et tu sancte habitator Laus Israhel 4 in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos 5 ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi 6 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis 7 omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput 8 confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum 9 tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae 10 in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu 11 ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor 12 circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me 13 aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens 14 sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei 15 aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me 16 circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos 17 numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me 18 diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem 19 tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina 20 erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam 21 salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me 22 narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te 23 qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum 24 et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit 25 apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum 26 comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum 27 recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium 28 quia Domini est regnum et dominabitur gentibus 29 comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem 30 et anima eius ipsi vivet semen serviet ei 31 narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit

Psalms 23:1-150:6

1 canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit 2 in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me 3 animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum 4 sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me 5 pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians 6 sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum

Psalms 24:1-150:6

1 David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius 2 quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum 3 quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius 4 innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose 5 accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo 6 haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper 7 levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae 8 quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio 9 levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae 10 quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper

Psalms 25:1-150:6

1 David ad te Domine animam meam levabo 2 Deus meus in te confisus sum ne confundar 3 ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur 4 confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me 5 deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die 6 recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt 7 peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine 8 bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via 9 deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam 10 omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius 11 propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est 12 quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit 13 anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram 14 secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis 15 oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos 16 respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego 17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me 18 vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea 19 vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me 20 custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te 21 simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te 22 redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis

Psalms 26:1-150:6

1 David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam 2 proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum 3 quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua 4 non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar 5 odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo 6 lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine 7 ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua 8 Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae 9 ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam 10 in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus 11 ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei 12 pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino

Psalms 27:1-150:6

1 David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo 2 cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt 3 si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam 4 unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius 5 abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui 6 in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino 7 audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me 8 tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram 9 ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus 10 pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me 11 ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos 12 ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium 13 ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium 14 expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum

Psalms 28:1-150:6

1 David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum 2 audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum 3 ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum 4 da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum suarum iuxta opus manuum suarum da eis redde retributionem suam illis 5 quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius destrues eos et non aedificabis 6 benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae 7 Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi 8 Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est 9 salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et subleva eos usque in sempiternum

Psalms 29:1-150:6

1 canticum David adferte Domino filios arietum 2 adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto 3 vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas 4 vox Domini in fortitudine vox Domini in decore 5 vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani 6 et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis 7 vox Domini dividens flammas ignis 8 vox Domini parturire faciens desertum Cades 9 vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in templo eius omnis loquetur gloriam 10 Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum 11 Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace

Psalms 30:1-150:6

1 psalmus cantici pro dedicatione domus David exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me 2 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me 3 Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum 4 cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius 5 quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus 6 ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum 7 Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus 8 ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor 9 quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam 10 audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor 11 convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia 12 ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi

Psalms 31:1-150:6

1 victori canticum David in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me 2 inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me 3 quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me 4 educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es 5 in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis 6 odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum 7 exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae 8 et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos 9 miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus 10 quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt 11 apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me 12 oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum 13 audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent 14 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu 15 in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me 16 ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua 17 Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno 18 muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione 19 quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum 20 abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum 21 benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita 22 ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te 23 diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam 24 confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum

Psalms 32:1-150:6

1 David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum 2 beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus 3 quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die 4 die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter 5 peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper 6 pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant 7 tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper 8 doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo 9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te 10 multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit 11 laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde

Psalms 33:1-150:6

1 laudate iusti Dominum rectos decet laudatio 2 confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei 3 cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo 4 quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide 5 diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra 6 verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum 7 congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos 8 timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis 9 quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit 10 Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum 11 consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione 12 beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi 13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam 14 de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae 15 fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum 16 non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis 17 fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit 18 ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius 19 ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame 20 anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est 21 in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus 22 sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te

Psalms 34:1-150:6

1 David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo 2 in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur 3 magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter 4 quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me 5 respicite ad eum et confluite et vultus vestri non confundentur 6 hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum 7 circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos 8 gustate et videte quoniam bonus Dominus beatus vir qui sperat in eo 9 timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum 10 leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum 11 venite filii audite me timorem Domini docebo vos 12 quis est vir qui velit vitam diligens dies videre bonos 13 custodi linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum 14 recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam 15 oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum 16 vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra memoriam eorum 17 clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos 18 iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit 19 multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus 20 custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur 21 interficiet impium malitia et odientes iustum superabuntur 22 redimet Dominus animam servorum suorum et non peccabunt omnes sperantes in eo

Psalms 35:1-150:6

1 David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me 2 adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum 3 evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum 4 confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi 5 fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat 6 sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos 7 quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae 8 veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum 9 anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua 10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento 11 surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me 12 reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae 13 ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur 14 quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar 15 et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam 16 scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis 17 Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam 18 confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te 19 non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo 20 non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant 21 et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster 22 vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me 23 consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam 24 iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi 25 ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum 26 confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me 27 laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui 28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam

Psalms 36:1-150:6

1 pro victoria servi Domini David dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius 2 quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum 3 verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere 4 iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet 5 Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes 6 iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine 7 quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt 8 inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos 9 quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen 10 adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde 11 ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat 12 ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere

Psalms 37:1-150:6

1 David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem 2 quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent 3 beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide 4 et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui 5 gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet 6 et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem 7 deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat 8 he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias 9 quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram 10 vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet 11 mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis 12 zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis 13 Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius 14 heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via 15 gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur 16 teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae 17 quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus 18 ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit 19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur 20 caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur 21 lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit 22 quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt 23 mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet 24 cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius 25 nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem 26 tota die donat et commodat et semen eius in benedictione 27 samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno 28 quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit 29 iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam 30 fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium 31 lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius 32 sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum 33 Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur 34 coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis 35 res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem 36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus 37 sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax 38 iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit 39 thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis 40 et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo

Psalms 38:1-150:6

1 canticum David in commemoratione Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me 2 quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua 3 non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei 4 quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me 5 conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae 6 adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam 7 quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea 8 evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei 9 Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus 10 cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum 11 cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt 12 et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur 13 ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum 14 et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones 15 te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus 16 quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur 17 quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper 18 quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo 19 inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter 20 et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum 21 ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me 22 festina in auxilium meum Domine salutis meae

Psalms 39:1-150:6

1 pro victoria Idithun canticum David dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me 2 obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est 3 incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni 4 locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit 5 ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper 6 tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea 7 nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es 8 ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me 9 obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti 10 tolle a me plagas tuas 11 a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper 12 audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei 13 parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam

Psalms 40:1-150:6

1 pro victoria David canticum expectans expectavi Dominum et inclinatus est ad me 2 et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos 3 et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino 4 beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam et non est aversus ad superbias pompasque mendacii 5 multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant 6 victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi holocaustum et pro peccato non petisti 7 tunc dixi ecce venio in volumine libri scriptum est de me 8 ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei 9 adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti 10 iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa 11 tu Domine non prohibebis misericordias tuas a me misericordia tua et veritas iugiter servabunt me 12 circumdederunt enim me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis mei et cor meum dereliquit me 13 placeat tibi Domine ut liberes me Domine ad adiuvandum me festina 14 confundantur et revereantur simul quaerentes animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et confundantur qui volunt mala mihi 15 pereant post confusionem suam qui dicunt mihi va va 16 gaudeant et laetentur in te qui quaerunt te dicant iugiter magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum 17 ego autem sum egens et pauper Dominus sollicitus erit pro me auxilium meum et salutare meum tu Deus meus ne moreris

Psalms 41:1-150:6

1 pro victoria canticum David beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus 2 Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum 3 Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua 4 ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi 5 inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius 6 et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet 7 simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi 8 verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat 9 sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam 10 tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis 11 in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi 12 ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum 13 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen

Psalms 42:1-150:6

1 pro victoria doctissimi filiorum Core sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus 2 sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam 3 fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus 4 horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis 5 quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius 6 Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo 7 abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt 8 per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae 9 dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico 10 cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus 11 quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo

Psalms 43:1-150:6

1 iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et iniquo salva me 2 tu enim Deus fortitudo mea quare proiecisti me quare tristis incedo adfligente inimico 3 mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum 4 et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus 5 quare incurvaris anima mea et quare conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo

Psalms 44:1-150:6

1 pro victoria filiorum Core eruditionis 2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis 3 tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos 4 non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi 5 tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob 6 in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros 7 non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me 8 quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti 9 in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper 10 verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris 11 vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos 12 dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos 13 vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum 14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro 15 posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus 16 tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me 17 a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris 18 omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo 19 non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua 20 quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis 21 si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum 22 numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis 23 consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum 24 quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras 25 quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster 26 surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam

Psalms 45:1-150:6

1 victori pro liliis filiorum Core eruditionis canticum amantissimi eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea stilus scribae velocis 2 decore pulchrior es filiis hominum effusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit tibi Deus in aeternum 3 accingere gladio tuo super femur fortissime 4 gloria tua et decore tuo decore tuo prospere ascende propter veritatem et mansuetudinem iustitiae et docebit te terribilia dextera tua 5 sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis 6 thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum sceptrum aequitatis sceptrum regni tui 7 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis 8 zmyrna et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis quibus laetificaverunt te 9 filiae regum in honore tuo stetit coniux in dextera tua in diademate aureo 10 audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui 11 et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus tuus et adora eum 12 et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi 13 omnis gloria filiae regis intrinsecus fasceis aureis vestita est 14 in scutulatis ducetur ad regem virgines sequentur eam amicae eius ducentur illuc 15 ducentur in laetitiis et exultatione ingredientur thalamum regis 16 pro patribus tuis erunt filii tibi pones eos principes in universa terra 17 recordabor nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum

Psalms 46:1-150:6

1 victori filiorum Core pro iuventutibus canticum Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum 2 ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris 3 sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper 4 fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi 5 Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino 6 conturbatae sunt gentes concussa sunt regna dedit vocem suam prostrata est terra 7 Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper 8 venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra 9 conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni 10 cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra 11 Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob semper

Psalms 47:1-150:6

1 victori filiorum Core canticum omnes populi plaudite manibus iubilate Deo in voce laudis 2 quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super omnem terram 3 congregavit populos subter nos et tribus sub pedibus nostris 4 elegit nobis hereditatem nostram gloriam Iacob quam dilexit semper 5 ascendit Deus in iubilo Deus in voce bucinae 6 canite Deo canite canite regi nostro canite 7 quia rex universae terrae Deus canite erudite 8 regnavit Deus super gentes Deus sedet super thronum sanctum suum 9 principes populorum congregati sunt populus Dei Abraham quoniam Dei scuta terrae vehementer elevata sunt

Psalms 48:1-150:6

1 canticum psalmi filiorum Core magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo 2 specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni 3 Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando 4 quia ecce reges congregati sunt venerunt simul 5 ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt 6 horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis 7 in vento uredinis confringes naves maris 8 sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper 9 aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui 10 secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua 11 laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua 12 circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius 13 ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima 14 quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte

Psalms 49:1-150:6

1 victori filiorum Core canticum audite hoc omnes populi auribus percipite universi habitatores occidentis 2 tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper 3 os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei prudentias 4 inclino ad parabulam aurem meam aperiam in cithara enigma meum 5 quare timebo in diebus mali iniquitas calcanei mei circumdabit me 6 qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt 7 fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo 8 neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo 9 et vivet ultra in sempiternum 10 et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas 11 interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas 12 et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est 13 haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum current semper 14 quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum 15 verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum adsumpserit me semper 16 noli timere cum ditatus fuerit vir cum multiplicata fuerit gloria domus eius 17 neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius 18 quia animae suae in vita sua benedicet laudabunt inquient te cum benefeceris tibi 19 intrabit usque ad generationes patrum suorum usque ad finem non videbunt lucem 20 homo cum in honore esset non intellexit conparavit se iumentis et silebitur

Psalms 50:1-150:6

1 canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius 2 de Sion perfecta decore Deus apparuit 3 veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida 4 vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum 5 congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio 6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper 7 audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum 8 non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper 9 non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos 10 mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium 11 scio omnes aves montium et universitas agri mecum est 12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius 13 numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam 14 immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua 15 et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me 16 impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo 17 qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te 18 si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua 19 os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum 20 sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium 21 haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos 22 intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet 23 qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei

Psalms 51:1-150:6

1 victori canticum David cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad Bethsabee miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas 2 multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me 3 quoniam iniquitates meas ego novi et peccatum meum contra me est semper 4 tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaveris 5 ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea 6 ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi 7 asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor 8 auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti 9 absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele 10 cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in visceribus meis 11 ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me 12 redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me 13 docebo iniquos vias tuas et peccatores ad te revertentur 14 libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam 15 Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam 16 non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet 17 sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies 18 benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem 19 tunc suscipies sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos

Psalms 52:1-150:6

1 victori ab erudito David cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei venit David in domum Achimelech quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die 2 insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum 3 dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui iustitiam semper 4 dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa 5 sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper 6 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt 7 ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis 8 ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum 9 confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum

Psalms 53:1-150:6

1 victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum 2 Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum 3 omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum 4 numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem qui comedunt populum meum ut cibum panis 5 Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos 6 quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus captivitatem populi sui exultabit Iacob laetabitur Israhel

Psalms 54:1-150:6

1 victori in psalmis eruditi David quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul nonne David absconditus est apud nos Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me 2 Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei 3 quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper 4 ecce Deus auxiliatur mihi Dominus sustentans animam meam 5 reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos 6 voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est 7 quoniam ex omni tribulatione liberavit me et inimicos meos dispexit oculus meus

Psalms 55:1-150:6

1 victori in psalmis eruditi David exaudi Deus orationem meam et ne dispicias deprecationem meam 2 adtende mihi et exaudi me humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus 3 a voce inimici a facie persequentis impii quoniam proiecerunt super me iniquitatem et in furore adversabantur mihi 4 cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis ceciderunt super me 5 timor et tremor venit super me et operuit me caligo 6 et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam 7 ut procul abeam et commorer in deserto semper 8 festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis 9 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate 10 die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in medio eius 11 insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia 12 non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo 13 sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus 14 qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore 15 veniat mors super eos descendant in infernum viventes quia nequitiae in congregatione eorum et in medio eorum 16 ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me 17 vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam 18 redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi multi enim fuerunt adversum me 19 exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim mutantur neque timent Deum 20 extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum suum 21 nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae 22 proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te non dabit in aeternum fluctuationem iusto 23 tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui

Psalms 56:1-150:6

1 victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me 2 conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime 3 quacumque die territus fuero ego in te confidam 4 in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi 5 tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum 6 congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam 7 quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus 8 secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua 9 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es 10 in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi 11 in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi 12 quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium 13 pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae

Psalms 57:1-150:6

1 invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum 2 mittet de caelo et salvabit me exprobrabit conculcantibus me semper mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam 3 anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus 4 exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua 5 rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper 6 paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam 7 surge gloria mea surge psalterium et cithara surgam mane 8 confitebor tibi in populis Domine cantabo tibi in gentibus 9 quia magna usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua 10 exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua 11 victori ut non disperdas David humilem et simplicem si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum

Psalms 58:1-150:6

1 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite 2 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium 3 furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam 4 ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas 5 Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine 6 dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur 7 quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem 8 antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas 9 laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii 10 et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra 11 victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me

Psalms 59:1-150:6

1 libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me 2 quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi 3 absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur 4 surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper 5 revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem 6 ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat 7 tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes 8 fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus 9 Dei mei misericordia praeveniet me 10 Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine 11 in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes 12 consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper 13 et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem 14 ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt 15 ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae 16 tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea 17 victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos

Psalms 60:1-150:6

1 commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est 2 ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente 3 dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui 4 salva dextera tua et exaudi me 5 Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar 6 meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis mei Iudas legifer meus 7 Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina foederata est 8 quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam 9 nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus nostris 10 da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine 11 in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos 12 victori in psalmis David exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae

Psalms 61:1-150:6

1 de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus 2 fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici 3 habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper 4 tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum 5 dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio 6 sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum 7 sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies 8 victori per Idithun canticum David attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea

Psalms 62:1-150:6

1 attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius 2 usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens 3 partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper 4 verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea 5 ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo 6 in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo 7 sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper 8 verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul 9 nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor 10 unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est 11 et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum 12 canticum David cum esset in deserto Iuda Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea

Psalms 63:1-150:6

1 in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam 2 melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te 3 sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas 4 quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum 5 recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi 6 quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo 7 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua 8 ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae 9 congregentur in manus gladii pars vulpium erunt 10 rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium 11 victori canticum David audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam

Psalms 64:1-150:6

1 absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem 2 qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum 3 ut sagittarent in absconditis simplicem 4 subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos 5 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo 6 sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum 7 et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos 8 et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent 9 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde 10 victori carmen David cantici tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum

Psalms 65:1-150:6

1 exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat 2 verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis 3 beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui 4 terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui 5 praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine 6 conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium 7 et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies 8 visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam 9 sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic 10 volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine 11 pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur 12 vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent 13 victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra

Psalms 66:1-150:6

1 cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius 2 dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui 3 omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper 4 venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum 5 convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo 6 qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper 7 benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius 8 qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros 9 probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum 10 introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro 11 inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium 12 ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea 13 quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer 14 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper 15 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae 16 ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea 17 iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus 18 ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae 19 benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me 20 victori in psalmis canticum carminis Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos semper

Psalms 67:1-150:6

1 ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua 2 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes 3 laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus 4 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes 5 terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster 6 benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae 7 victori David psalmus cantici exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius

Psalms 68:1-150:6

1 sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei 2 iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia 3 cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo 4 patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo 5 Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus 6 Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper 7 terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel 8 pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti 9 animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus 10 Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae 11 reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia 12 si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri 13 cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon 14 mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis 15 quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper 16 currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto 17 ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum 18 benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper 19 Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus 20 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis 21 dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris 22 ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso 23 viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto 24 praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum 25 in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel 26 ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali 27 praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis 28 de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera 29 increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt 30 offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo 31 regna terrae cantate Deo canite Domino semper 32 qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis 33 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis 34 terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus 35 victori pro liliis David salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam

Psalms 69:1-150:6

1 infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me 2 laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum 3 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam 4 Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita 5 non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel 6 quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam 7 alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae 8 quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me 9 et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi 10 et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam 11 contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum 12 mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui 13 erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis 14 ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum 15 exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me 16 et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me 17 accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me 18 tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam 19 coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni 20 et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto 21 sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum 22 contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva 23 effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos 24 fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet 25 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant 26 da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua 27 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur 28 ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me 29 laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione 30 et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas 31 videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra 32 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit 33 laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis 34 quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam 35 et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea 36 victori David ad recordandum Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina

Psalms 70:1-150:6

1 confundantur et erubescant qui quaerunt animam meam 2 convertantur retrorsum et erubescant qui volunt malum mihi revertantur ad vestigium confusionis suae qui dicunt va va 3 gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum 4 ego autem egenus et pauper Deus festina pro me auxilium meum et salvator meus tu Domine ne moreris 5 in te Domine speravi ne confundar in aeternum

Psalms 71:1-150:6

1 iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me 2 esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter praecepisti ut salvares me quia petra mea et fortitudo mea es tu 3 Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis 4 quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab adulescentia mea 5 a te sustentatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te laus mea semper 6 quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima 7 impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua 8 ne proicias me in tempore senectutis cum defecerit fortitudo mea ne derelinquas me 9 quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter 10 dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eruat 11 Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi festina 12 confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi 13 ego autem iugiter expectabo et adiciam super omnes laudationes tuas 14 os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi litteraturas 15 ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius 16 Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc adnuntiabo mirabilia tua 17 insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas 18 et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi 19 qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos 20 multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me 21 ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel 22 laudabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti 23 insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi 24 Salomonis Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio

Psalms 72:1-150:6

1 adsument montes pacem populo et colles iustitiam 2 iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem 3 et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum 4 descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram 5 germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna 6 et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae 7 ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent 8 reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent 9 et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei 10 quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor 11 parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit 12 ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius 13 et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei 14 erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae 15 erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum 16 benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus 17 et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen 18 conpletae sunt orationes David filii Iesse 19 canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde 20 mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei

Psalms 73:1-150:6

1 quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns 2 quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum 3 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur 4 ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi 5 processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis 6 inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes 7 posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra 8 propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis 9 et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso 10 ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias 11 ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas 12 et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis 13 dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui 14 et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis 15 donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum 16 verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum 17 quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint 18 quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges 19 quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans 20 et ego insipiens et nescius 21 quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum 22 et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me 23 quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra 24 consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum 25 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te 26 mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas 27 eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae 28 recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti

Psalms 74:1-150:6

1 sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario 2 fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum 3 manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures 4 et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt 5 miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui 6 dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra 7 signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo 8 usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem 9 quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume 10 Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae 11 tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis 12 tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum 13 tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia 14 tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem 15 tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti 16 memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum 17 ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum 18 respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae 19 ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum 20 surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die 21 ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter 22 victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua 23 cum accepero tempus ego iustitias iudicabo

Psalms 75:1-150:6

1 dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper 2 dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu 3 nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri 4 quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium 5 sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit 6 quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae 7 ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob 8 et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti 9 victori in psalmis canticum Asaph carminis cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius 10 et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion

Psalms 76:1-150:6

1 ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper 2 lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis 3 spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas 4 ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus 5 tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua 6 de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit 7 cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper 8 quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris 9 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili 10 auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae 11 victori per Idithun psalmus Asaph voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me 12 in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea

Psalms 77:1-150:6

1 recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus meus semper 2 prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non loquebar 3 recogitabam dies antiquos annos pristinos 4 recordabar psalmorum meorum in nocte cum corde meo loquebar et scobebam spiritum meum 5 ergone in aeternum proiciet Dominus et non repropitiabitur ultra 6 ergone conplebit usque in finem misericordiam suam consummabit verbum de generatione et generatione 7 numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas semper 8 et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi 9 recordabor cogitationum Domini reminiscens antiqua mirabilia tua 10 et meditabor in omni opere tuo et adinventiones tuas loquar 11 Deus in sanctuario via tua quis deus magnus ut Deus 12 tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis potentiam tuam 13 redemisti in brachio populum tuum filios Iacob et Ioseph semper 14 videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt et commotae sunt abyssi 15 excusserunt aquas nubila vocem dederunt nubes et sagittae tuae discurrebant 16 vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi concussa est et commota est terra 17 in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non sunt agnita 18 deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron 19 eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei 20 aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua

Psalms 78:1-150:6

1 quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis 2 non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit 3 statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos 4 ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis 5 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant 6 ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius 7 filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli 8 non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi 9 et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis 10 coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos 11 divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum 12 et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis 13 scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis 14 et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas 15 et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio 16 et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae 17 et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine 18 ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo 19 ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel 20 quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius 21 et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit 22 et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis 23 panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem 24 abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum 25 et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata 26 et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius 27 et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis 28 non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum 29 furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit 30 in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius 31 et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter 32 si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum 33 et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum 34 et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei 35 cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius 36 ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum 37 sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens 38 quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine 39 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt 40 non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante 41 qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos 42 qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent 43 qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos 44 qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae 45 qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore 46 qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus 47 qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum 48 munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit 49 et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham 50 et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto 51 et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare 52 et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem 53 et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel 54 et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt 55 et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis 56 et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt 57 audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel 58 et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines 59 tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis 60 et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit 61 iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit 62 sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae 63 et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini 64 et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos 65 et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit 66 sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit 67 et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum 68 et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum 69 ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius 70 qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit 71 canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum 72 dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae

Psalms 79:1-150:6

1 effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret 2 facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt 3 usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus 4 effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt 5 quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt 6 ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis 7 auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum 8 quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est 9 ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus 10 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine 11 nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas 12 victori pro liliis testimonii Asaph canticum 13 qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere

Psalms 80:1-150:6

1 ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos 2 Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus 3 Domine Deus exercituum usquequo fumabis ad orationem populi tui 4 cibasti nos pane flebili et potasti nos in lacrimis tripliciter 5 posuisti nos contentionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos 6 Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus 7 vineam de Aegypto tulisti eiecisti gentes et plantasti eam 8 praeparasti ante faciem eius et stabilisti radices eius et implevit terram 9 operti sunt montes umbra eius et ramis illius cedri Dei 10 expandit comas suas usque ad mare et usque ad Flumen germina sua 11 quare dissipasti maceriam eius et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam 12 vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam 13 Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc 14 et radicem quam plantavit dextera tua et filium quem confirmasti tibi 15 succensam igni et deramatam ab increpatione faciei tuae pereant 16 fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi 17 et non recedemus a te vivificabis nos et nomine tuo vocabimur 18 Domine Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus 19 victori in torcularibus Asaph

Psalms 81:1-150:6

1 laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob 2 adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio 3 clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae 4 quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob 5 testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi 6 amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt 7 in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper 8 audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me 9 non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum 10 ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud 11 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi 12 et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis 13 utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset 14 quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam 15 qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo 16 et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos

Psalms 82:1-150:6

1 canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat 2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper 3 iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite 4 salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate 5 non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae 6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos 7 ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis 8 surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes

Psalms 83:1-150:6

1 canticum psalmi Asaph Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus 2 quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput 3 contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum 4 dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra 5 quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt 6 tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni 7 Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri 8 sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper 9 fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison 10 contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae 11 pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum 12 qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei 13 Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti 14 quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes 15 sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos 16 imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine 17 confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant 18 et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram

Psalms 84:1-150:6

1 victori pro torculari filiorum Core canticum quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum 2 desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem 3 siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus 4 beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper 5 beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius 6 transeuntes in valle fletus fontem ponent eam 7 benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion 8 Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper 9 clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui 10 quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis 11 quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus 12 nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te

Psalms 85:1-150:6

1 victori filiorum Core canticum placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob 2 dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper 3 continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui 4 converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos 5 noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem 6 nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te 7 ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis 8 audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam 9 verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra 10 misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt 11 veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit 12 sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum 13 iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos

Psalms 86:1-150:6

1 oratio David inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego sum 2 custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te 3 miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die 4 laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo 5 tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te 6 exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum 7 in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me 8 non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua 9 omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum 10 quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus 11 doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum 12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum 13 quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo 14 Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo 15 tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus 16 respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae 17 fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me

Psalms 87:1-150:6

1 filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob 3 gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper 4 commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi 5 ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus 6 Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper 7 et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te

Psalms 88:1-150:6

1 canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te 2 ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam 3 quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit 4 reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus 5 inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt 6 posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis 7 super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper 8 longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem 9 oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas 10 numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper 11 numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione 12 numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est 13 ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te 14 quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me 15 pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum 16 per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me 17 circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter 18 longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti

Psalms 89:1-150:6

1 eruditionis Aethan Ezraitae misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo 2 quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis 3 percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo 4 usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper 5 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum 6 quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei 7 Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt 8 Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo 9 tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis 10 tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos 11 tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti 12 aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt 13 tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua 14 iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam 15 beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt 16 in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur 17 quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum 18 quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro 19 tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo 20 inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum 21 cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum 22 non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum 23 sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam 24 veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius 25 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 26 ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae 27 ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae 28 in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit 29 et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli 30 si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 31 si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint 32 visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum 33 misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea 34 non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo 35 semel iuravi in sancto meo ne David mentiar 36 semen eius in sempiternum erit 37 et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper 38 tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum 39 adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius 40 dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem 41 diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis 42 elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius 43 avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio 44 quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti 45 adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna 46 usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua 47 memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum 48 quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper 49 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua 50 recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum 51 quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui 52 benedictus Dominus in sempiternum amen et amen

Psalms 90:1-150:6

1 oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione 2 antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es 3 convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam 4 quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna 5 percutiente te eos somnium erunt 6 mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur 7 consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus 8 posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui 9 omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus 11 quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam 12 ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti 13 revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis 14 imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris 15 laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala 16 appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum 17 et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma

Psalms 91:1-150:6

1 qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur 2 dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum 3 quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum 4 in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis 5 scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno 6 a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie 7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit 8 verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes 9 tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum 10 non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo 11 quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis 12 in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus 13 super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem 14 quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum 15 invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo 16 longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum

Psalms 92:1-150:6

1 psalmus cantici in die sabbati bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime 2 ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte 3 in decacordo et in psalterio in cantico in cithara 4 quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo 5 quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae 6 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud 7 germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum 8 tu autem Excelsus in aeternum Domine 9 ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem 10 et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi 11 et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea 12 iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur 13 transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt 14 adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt 15 adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo

Psalms 93:1-150:6

1 Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur 2 firmum solium tuum ex tunc ab aeterno tu es 3 levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina gurgites suos 4 a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus 5 testimonia tua fidelia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitas Domine in longitudine dierum

Psalms 94:1-150:6

1 Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere 2 elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis 3 usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt 4 fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem 5 populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent 6 viduam et advenam interficient et pupillos occident 7 et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob 8 intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite 9 qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit 10 qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam 11 Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt 12 beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum 13 ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus 14 non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret 15 quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde 16 quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis 17 nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea 18 si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me 19 in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam 20 numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto 21 copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt 22 erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae 23 et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster

Psalms 95:1-150:6

1 venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro 2 praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei 3 quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos 4 in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt 5 cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt 6 venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri 7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius 8 hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra 9 sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum 10 quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est 11 et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam

Psalms 96:1-150:6

1 canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra 2 canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius 3 narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius 4 quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos 5 omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit 6 gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius 7 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem 8 adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius 9 adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra 10 dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate 11 laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius 12 gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus 13 ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua

Psalms 97:1-150:6

1 Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae 2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius 3 ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius 4 apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra 5 montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae 6 adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius 7 confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii 8 audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine 9 tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos 10 qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos 11 lux orta est iusto et rectis corde laetitia 12 laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius

Psalms 98:1-150:6

1 canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius 2 notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam 3 recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri 4 iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite 5 cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis 6 in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino 7 tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius 8 flumina plaudent manu simul montes laudabunt 9 ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus

Psalms 99:1-150:6

1 Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra 2 Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos 3 confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque 4 imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti 5 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est 6 Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos 7 in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis 8 Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum 9 exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster

Psalms 100:1-150:6

1 canticum in gratiarum actione 2 iubilate Domino omnis terra 3 servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude 4 scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius 5 ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in laude confitemini ei benedicite nomini eius

Psalms 101:1-150:6

1 quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad generationem et generationem fides eius 2 David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam 3 erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae 4 non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi 5 cor pravum recedet a me malum nesciam 6 loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero 7 oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi 8 non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum

Psalms 102:1-150:6

1 mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem 2 oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat 3 ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me 4 quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt 5 percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum 6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae 7 adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum 8 vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum 9 tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant 10 quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui 11 a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me 12 dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui 13 tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione 14 tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum 15 quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem 16 et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam 17 quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua 18 respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum 19 scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum 20 quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est 21 ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis 22 ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem 23 cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino 24 adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos 25 dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui 26 a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli 27 ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur 28 tu autem ipse es et anni tui non deficient

Psalms 103:1-150:6

1 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit 2 David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius 3 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius 4 qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas 5 qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus 6 qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua 7 faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent 8 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas 9 misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis 10 non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur 11 non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis 12 quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum 13 quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra 14 sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se 15 ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus 16 homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit 17 quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius 18 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum 19 his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea 20 Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur 21 benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius 22 benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius

Psalms 104:1-150:6

1 benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino 2 benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es 3 amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem 4 qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti 5 qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem 6 qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum 7 abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae 8 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt 9 ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis 10 terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram 11 qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant 12 ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam 13 super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem 14 qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra 15 germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra 16 et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat 17 saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti 18 ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius 19 montes excelsi cervis petra refugium ericiis 20 fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum 21 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae 22 leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi 23 oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt 24 egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam 25 quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua 26 hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus 27 ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei 28 omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo 29 dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono 30 abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur 31 emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae 32 sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis 33 qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt 34 cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum 35 placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino

Psalms 105:1-150:6

1 deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino 2 alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius 3 canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius 4 exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum 5 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter 6 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius 7 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius 8 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 9 recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes 10 quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac 11 et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum 12 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 13 cum essent viri pauci modici et advenae in ea 14 et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum 15 non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges 16 nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere 17 et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit 18 misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph 19 adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius 20 usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum 21 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum 22 posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua 23 ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret 24 et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham 25 et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius 26 convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius 27 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi 28 posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham 29 misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius 30 commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum 31 ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum 32 dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum 33 dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum 34 et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum 35 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus 36 et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum 37 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum 38 et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus 39 laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos 40 expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte 41 petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos 42 aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina 43 quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo 44 et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos 45 et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt

Psalms 106:1-150:6

1 ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia 2 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 3 quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius 4 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore 5 recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo 6 ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua 7 peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus 8 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro 9 salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam 10 et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto 11 et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici 12 et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit 13 et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius 14 cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius 15 et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine 16 dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum 17 et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini 18 aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram 19 et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios 20 fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile 21 et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum 22 obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto 23 mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum 24 dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret 25 et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius 26 et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini 27 et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto 28 et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris 29 et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum 30 et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga 31 stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio 32 et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum 33 et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos 34 quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis 35 non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis 36 et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum 37 et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum 38 et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus 39 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus 40 et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis 41 iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam 42 et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos 43 et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum 44 multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas 45 et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes 46 et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae 47 et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos 48 salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te

Psalms 107:1-150:6

1 benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia 2 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 3 dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos 4 ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari 5 erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt 6 esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat 7 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos 8 et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem 9 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 10 quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis 11 habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro 12 quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt 13 et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret 14 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos 15 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit 16 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 17 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit 18 stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos 19 omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis 20 et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos 21 misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu 22 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 23 et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude 24 qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis 25 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo 26 dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius 27 ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur 28 obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est 29 clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos 30 statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius 31 laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt 32 confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum 33 et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum 34 ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim 35 terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius 36 ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum 37 et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum 38 et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina 39 et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet 40 inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris 41 et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia 42 et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias 43 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum

Psalms 108:1-150:6

1 quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini 2 canticum psalmi David paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea 3 consurge psalterium et cithara consurgam mane 4 confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus 5 quoniam magna super caelos misericordia tua et usque ad aethera veritas tua 6 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua 7 ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me 8 Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem Socchoth dimetiar 9 meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda dux meus 10 Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor 11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam 12 nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris 13 da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine

Psalms 109:1-150:6

1 in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros 2 pro victoria David canticum Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est 3 locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra 4 pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam 5 et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea 6 constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius 7 cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum 8 fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter 9 sint filii eius pupilli et uxor eius vidua 10 instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis 11 scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius 12 non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius 13 fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius 14 redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur 15 sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum 16 eo quod non est recordatus facere misericordiam 17 et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret 18 et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius 19 sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur 20 haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam 21 tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me 22 quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus 23 quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta 24 genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo 25 et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum 26 adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam 27 et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam 28 maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur 29 induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua 30 confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum 31 quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius

Psalms 110:1-150:6

1 David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 2 virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum 3 populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae 4 iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech 5 Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges 6 iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa 7 de torrente in via bibet propterea exaltabit caput

Psalms 111:1-150:6

1 alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione 2 gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis 3 he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper 4 zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus 5 teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui 6 caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo 7 lameth ut det eis hereditatem gentium mem opus manuum eius veritas et iudicium 8 nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in sempiternum iugiter ain facta in veritate et aequitate 9 fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius 10 res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona cunctis qui faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia

Psalms 112:1-150:6

1 aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis 2 gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur 3 he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper 4 zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus 5 teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio 6 caph quia in aeternum non commovebitur 7 lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino 8 samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis 9 phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria 10 res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit

Psalms 113:1-150:6

1 alleluia laudate servi Dominum laudate nomen Domini 2 sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum 3 ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini 4 excelsus super omnes gentes Dominus super caelum gloria eius 5 quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans 6 humilia respicit in caelo et in terra 7 suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem 8 ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui 9 qui conlocat sterilem in domo matrem filiorum laetantem alleluia

Psalms 114:1-150:6

1 cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro 2 factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius 3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum 4 montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis 5 quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum 6 montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis 7 a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob 8 qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum

Psalms 115:1-150:6

1 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam 2 propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum 3 Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit 4 idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum 5 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 6 aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur 7 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo 8 similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis 9 Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est 10 domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est 11 timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est 12 Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron 13 benedicet timentibus Dominum parvis et magnis 14 addat Dominus super vos super vos et super filios vestros 15 benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram 16 caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum 17 non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium 18 sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia

Psalms 116:1-150:6

1 dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae 2 inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo 3 circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi 4 et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam 5 clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors 6 custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me 7 revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi 8 quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa 9 deambulabo coram Domino in terris viventium 10 credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis 11 ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium 12 quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi 13 calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo 14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius 15 gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 16 obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea 17 tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo 18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius 19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia

Psalms 117:1-150:6

1 laudate Dominum omnes gentes conlaudate eum universi populi 2 quia confortata est super nos misericordia eius et veritas Domini in aeternum alleluia

Psalms 118:1-150:6

1 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 2 dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius 3 dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius 4 dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius 5 cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus 6 Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo 7 Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me 8 melius est sperare in Domino quam sperare in homine 9 melius est sperare in Domino quam sperare in principibus 10 omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas 11 circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas 12 circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas 13 inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me 14 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem 15 vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum 16 dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem 17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini 18 corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me 19 aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino 20 haec est porta Domini iusti intrabunt in eam 21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem 22 lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli 23 a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris 24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea 25 obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro 26 benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini 27 Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris 28 Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te 29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

Psalms 119:1-150:6

1 aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini 2 beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum 3 nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt 4 tu mandasti praecepta tua custodire nimis 5 utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua 6 tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua 7 confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae 8 praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis 9 beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua 10 in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis 11 in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi 12 benedictus tu Domine doce me praecepta tua 13 in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui 14 in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis 15 in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas 16 iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua 17 gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua 18 revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua 19 advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua 20 desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore 21 increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis 22 aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi 23 etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua 24 sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei 25 deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum 26 vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam 27 viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis 28 destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum 29 viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi 30 viam fidei elegi iudicia tua proponebam 31 adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me 32 viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum 33 he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium 34 doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde 35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui 36 inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam 37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me 38 suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum 39 averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona 40 ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me 41 vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum 42 et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo 43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi 44 et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra 45 et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi 46 et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar 47 et delectabor in mandatis tuis quae dilexi 48 et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis 49 zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti 50 haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me 51 superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi 52 recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum 53 horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam 54 carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae 55 recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam 56 hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi 57 heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum 58 deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum 59 recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua 60 festinavi et non neglexi custodire mandata tua 61 funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus 62 medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae 63 particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua 64 misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me 65 teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum 66 bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi 67 antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi 68 bonus tu et beneficus doce me praecepta tua 69 adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua 70 incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar 71 bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua 72 melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti 73 ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua 74 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi 75 scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me 76 sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo 77 veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea 78 confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis 79 revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum 80 fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar 81 caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi 82 consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me 83 et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus 84 quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium 85 foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam 86 omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi 87 paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua 88 secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui 89 lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo 90 in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat 91 iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi 92 nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea 93 in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me 94 tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi 95 me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo 96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis 97 mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea 98 super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi 99 super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea 100 super senes intellexi quia praecepta tua servavi 101 ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua 102 a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me 103 quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo 104 praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii 105 nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae 106 iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae 107 adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum 108 voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me 109 anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus 110 posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi 111 hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt 112 inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem 113 samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi 114 protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi 115 recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei 116 confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea 117 auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter 118 abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum 119 quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua 120 horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui 121 ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me 122 sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi 123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae 124 fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me 125 servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua 126 tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam 127 propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium 128 propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui 129 fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea 130 ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos 131 os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam 132 respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum 133 gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati 134 redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua 135 vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua 136 rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam 137 sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum 138 praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis 139 consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei 140 probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum 141 parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus 142 iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas 143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea 144 iusta testimonia tua semper doce me et vivam 145 coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam 146 invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua 147 surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans 148 praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis 149 vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me 150 adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt 151 prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas 152 a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea 153 res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus 154 iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me 155 longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt 156 misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me 157 multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi 158 vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt 159 vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me 160 caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae 161 sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum 162 gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa 163 mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi 164 septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae 165 pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum 166 expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci 167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis 168 custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo 169 thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me 170 veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me 171 fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua 172 loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta 173 sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi 174 desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea 175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi 176 erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus

Psalms 120:1-150:6

1 canticum graduum ad Dominum in tribulatione mea clamavi et exaudivit me 2 Domine libera animam meam a labio mendacii a lingua dolosa 3 quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam 4 sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum 5 heu mihi quia peregrinatio mea prolongata est habitavi cum tabernaculis Cedar 6 multum peregrinata est anima mea 7 cum odientibus pacem ego pacifica loquebar et illi bellantia

Psalms 121:1-150:6

1 canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium meum 2 auxilium meum a Domino factore caeli et terrae 3 non det in commotionem pedem tuum nec dormitet qui custodit te 4 ecce non dormitabit neque dormiet qui custodiet Israhel 5 Dominus custodiet te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam 6 per diem sol non percutiet te neque luna per noctem 7 Dominus custodiet te ab omni malo custodiat animam tuam 8 Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum amodo et usque in aeternum

Psalms 122:1-150:6

1 canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus 2 stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem 3 Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul 4 quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini 5 quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David 6 rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te 7 sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis 8 propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi 9 propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi

Psalms 123:1-150:6

1 canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis 2 ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum sicut oculi ancillae ad manum dominae suae sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri 3 miserere nostri Domine miserere nostri quoniam multum repleti sumus despectione 4 multum repleta est anima nostra obprobrii abundantium et despectionis superborum

Psalms 124:1-150:6

1 canticum graduum David nisi Dominus fuisset in nobis dicat nunc Israhel 2 nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos homines 3 forsitan vivos absorbuissent nos cum irasceretur furor eorum super nos 4 forsitan aquae circumdedissent nos 5 torrens transisset super animam nostram forsitan transissent super animam nostram aquae superbae 6 benedictus Dominus qui non dedit nos in praedam dentibus eorum 7 anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus 8 auxilium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram

Psalms 125:1-150:6

1 canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis 2 Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum 3 quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas 4 benefac Domine bonis et rectis corde 5 qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel

Psalms 126:1-150:6

1 canticum graduum cum converteret Dominus captivitatem Sion facti sumus quasi somniantes 2 tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis 3 magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes 4 converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro 5 qui seminant in lacrimis in exultatione metent 6 qui ambulans ibat et flebat portans ad seminandum sementem veniens veniet in exultatione portans manipulos suos

Psalms 127:1-150:6

1 canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam 2 frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum 3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris 4 sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis 5 beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta

Psalms 128:1-150:6

1 canticum graduum beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius 2 laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit 3 uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae 4 ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum 5 benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae 6 et videas filios filiorum tuorum pacem super Israhel

Psalms 129:1-150:6

1 canticum graduum saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea dicat nunc Israhel 2 saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea sed non potuerunt mihi 3 super cervicem meam arabant arantes prolongaverunt sulcum suum 4 Dominus iustus concidet laqueos impiorum 5 confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion 6 fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet 7 de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens 8 de quo non dixerunt transeuntes benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini

Psalms 130:1-150:6

1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine 2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae 3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit 4 quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi 5 anima mea ad Dominum 6 a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum 7 quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio 8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius

Psalms 131:1-150:6

1 canticum graduum Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me 2 si non proposui et silere feci animam meam sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea 3 expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum

Psalms 132:1-150:6

1 canticum graduum memento Domine David et omnis adflictionis eius 2 qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob 3 si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei 4 si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem 5 donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob 6 ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus 7 intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius 8 surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae 9 sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent 10 propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui 11 iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam 12 si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum 13 quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum 14 haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam 15 venationem eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo pane 16 sacerdotes eius induam salutari et sancti eius laude laudabunt 17 ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo 18 inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius

Psalms 133:1-150:6

1 canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno 2 sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius 3 sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum

Psalms 134:1-150:6

1 canticum graduum ecce benedicite Domino omnes servi Domini qui statis in domo Domini 2 in noctibus levate manus vestras ad sanctum et benedicite Domino 3 benedicat tibi Dominus ex Sion factor caeli et terrae

Psalms 135:1-150:6

1 alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum 2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri 3 laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens 4 quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum 5 quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis 6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis 7 levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis 8 qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus 9 misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius 10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes 11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan 12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo 13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione 14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis 15 idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum 16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 17 aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum 18 similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis 19 domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino 20 domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino 21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia

Psalms 136:1-150:6

1 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 2 confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius 3 confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius 4 qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius 5 qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum misericordia eius 6 qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius 7 qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius 8 solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius 9 lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius 10 qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius 11 et eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius 12 in manu valida et in brachio extento quoniam in aeternum misericordia eius 13 qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius 14 et eduxit Israhel in medio eius quoniam in aeternum misericordia eius 15 et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius 16 qui duxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia eius 17 qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius 18 et occidit reges magnificos quoniam in aeternum misericordia eius 19 Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius 20 et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius 21 et dedit terram eorum in hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius 22 hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius 23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius 24 et redemit nos de hostibus nostris quoniam in aeternum misericordia eius 25 qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia eius 26 confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius

Psalms 137:1-150:6

1 super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion 2 super salices in medio eius suspendimus citharas nostras 3 quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion 4 quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena 5 si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea 6 adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae 7 memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem dicentium evacuate evacuate usque ad fundamentum eius 8 filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis 9 beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram

Psalms 138:1-150:6

1 David confitebor tibi in toto corde meo in conspectu deorum cantabo tibi 2 adorabo in templo sancto tuo et confitebor nomini tuo super misericordia tua et super veritate tua quia magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum 3 in die invocabo et exaudies me dilatabis animae meae fortitudinem 4 confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quoniam audierunt eloquia oris tui 5 et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini 6 quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et excelsa de longe cognoscit 7 si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua 8 Dominus operabitur pro me Domine misericordia tua in aeternum opera manuum tuarum ne dimittas

Psalms 139:1-150:6

1 pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti 2 tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam 3 intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti 4 et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea 5 ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam 6 super me est scientia et excelsior est non potero ad eam 7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam 8 si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades 9 si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris 10 etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua 11 si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me 12 nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux 13 quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae 14 confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis 15 non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae 16 informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis 17 mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum 18 dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum 19 si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me 20 qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui 21 nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui 22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi 23 scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas 24 et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna

Psalms 140:1-150:6

1 pro victoria canticum David 2 erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me 3 qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis 4 exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper 5 custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos 6 absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper 7 dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae 8 Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli 9 ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper 10 amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos 11 cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant 12 vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu 13 scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum

Psalms 141:1-150:6

1 attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo 2 canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te 3 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 4 pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum 5 ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum 6 corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum 7 sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt 8 sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi 9 quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam 10 custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem

Psalms 142:1-150:6

1 incident in rete eius impii simul ego autem transibo 2 eruditio David cum esset in spelunca oratio voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum 3 effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo 4 cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi 5 respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam 6 clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium 7 ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me

Psalms 143:1-150:6

1 educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi 2 canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua 3 et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 4 persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos 5 et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum 6 recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar 7 expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper 8 cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum 9 fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam 10 libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum 11 doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta 12 propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam

Psalms 144:1-150:6

1 et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus 2 David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum 3 misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi 4 Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum 5 homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens 6 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt 7 mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos 8 extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum 9 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii 10 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi 11 qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo 12 libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii 13 ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi 14 promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris 15 tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris

Psalms 145:1-150:6

1 beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus 2 hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra 3 beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter 4 gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio 5 deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt 6 he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar 7 vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo 8 zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt 9 heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis 10 teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius 11 ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi 12 caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur 13 lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius 14 mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione 15 samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes 16 ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo 17 fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione 18 sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis 19 coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate 20 res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos 21 sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret

Psalms 146:1-150:6

1 thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter 2 alleluia lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus 3 in filio hominis cui non est salus 4 egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius 5 beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo 6 qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt 7 et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos 8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos 9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret 10 regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem

Psalms 147:1-150:6

1 alleluia laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei nostri quoniam decorum est pulchra laudatio 2 aedificabit Hierusalem Dominus eiectos Israhel congregabit 3 qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum 4 qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat 5 magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus 6 suscipiens mansuetos Dominus humilians impios usque ad terram 7 canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara 8 qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen 9 qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus 10 non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei 11 placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius 12 lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion 13 quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui 14 qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te 15 qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius 16 qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit 17 proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit 18 mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae 19 qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel 20 non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia

Psalms 148:1-150:6

1 alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis 2 laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius 3 laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis 4 laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt 5 laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt 6 et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit 7 laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi 8 ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius 9 montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri 10 bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes 11 reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae 12 iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini 13 quoniam sublime nomen eius solius 14 gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia

Psalms 149:1-150:6

1 alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum 2 laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo 3 laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei 4 quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu 5 exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis 6 exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum 7 ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis 8 ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis 9 ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia

Psalms 150:1-6

1 alleluia laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius 2 laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae 3 laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara 4 laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo 5 laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus 6 omne quod spirat laudet Dominum alleluia

Proverbs 6:16-19

16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius 17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem 18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum 19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias

Matthew 5:11

11 beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me

Deuteronomy 31:6

6 viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis a conspectu eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te

1 John 2:9

9 qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc

1 John 3:15

15 omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem

Matthew 5:43-48

43 audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum 44 ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos 45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos 46 si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt 47 et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt 48 estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est

Romans 12:19-20

19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus 20 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius

2 Timothy 1:7

7 non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis

Leviticus 19:18

18 non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.