Bible verses about "bullies" | Vulgate

Romans 12:20

20 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius

Hebrews 4:12

12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis

Leviticus 19:18

18 non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus

John 15:17

17 haec mando vobis ut diligatis invicem

Hebrews 12:12-15

12 propter quod remissas manus et soluta genua erigite 13 et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur 14 pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum 15 contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi

Ephesians 6:12

12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus

Romans 12:17-21

17 nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus 18 si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes 19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus 20 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius 21 noli vinci a malo sed vince in bono malum

Romans 12:14-16

14 benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere 15 gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus 16 id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos

Matthew 5:44-45

44 ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos 45 ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.