Bible verses about "budgeting" | Vulgate

Proverbs 6:6-8

6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam 7 quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem 8 parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat

Proverbs 21:20

20 thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud

Proverbs 27:23-27

23 diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera 24 non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum 25 aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus 26 agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium 27 sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis

Proverbs 23:4-5

4 noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum 5 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum

Matthew 6:19-21

19 nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur 20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur 21 ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum

Haggai 2:8

8 meum est argentum et meum est aurum dicit Dominus exercituum

1 Timothy 6:17-19

17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum 18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare 19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam

Proverbs 27:23

23 diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera

Proverbs 15:22

22 dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur

Matthew 6:33

33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis

Luke 14:28-30

28 quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum 29 ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei 30 dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare

1 Corinthians 4:2

2 hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur

2 Corinthians 9:6

6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet

Proverbs 3:9

9 honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum

Proverbs 22:7

7 dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.