Bible verses about beauty of the earth | Vulgate

Bible verses about "beauty of the earth" | Vulgate

Colossians 1:20

20 et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt

Psalms 50:2

2 de Sion perfecta decore Deus apparuit

Genesis 2:1-25

1 igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum 2 conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat 3 et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret 4 istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram 5 et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram 6 sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae 7 formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem 8 plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat 9 produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali 10 et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita 11 nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum 12 et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus 13 et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae 14 nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates 15 tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum 16 praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede 17 de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris 18 dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui 19 formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius 20 appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius 21 inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea 22 et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam 23 dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est 24 quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una 25 erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant

Genesis 1:26-28

26 et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra 27 et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos 28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram

Genesis 1:1

1 in principio creavit Deus caelum et terram

Isaiah 65:17

17 ecce enim ego creo caelos novos et terram novam et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor

Psalms 24:1

1 David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius

Psalms 33:5

5 diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra

Psalms 104:1-35

1 benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino 2 benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es 3 amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem 4 qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti 5 qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem 6 qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum 7 abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae 8 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt 9 ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis 10 terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram 11 qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant 12 ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam 13 super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem 14 qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra 15 germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra 16 et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat 17 saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti 18 ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius 19 montes excelsi cervis petra refugium ericiis 20 fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum 21 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae 22 leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi 23 oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt 24 egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam 25 quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua 26 hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus 27 ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei 28 omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo 29 dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono 30 abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur 31 emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae 32 sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis 33 qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt 34 cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum 35 placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino

Romans 1:20

20 invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles

Genesis 1:31

31 viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus

Colossians 1:16-17

16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt 17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant

Psalms 19:1

1 victori canticum David caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum

John 1:3

3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.