Bible verses about "atheism" | Vulgate

Psalms 53:1

1 victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum

John 10:37

37 si non facio opera Patris mei nolite credere mihi

John 6:44

44 nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die

2 Timothy 2:22-26

22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro 23 stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites 24 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem 25 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem 26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem

Colossians 2:8

8 videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum

Job 12:7-25

7 nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi 8 loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris 9 quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit 10 in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis 11 nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem 12 in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia 13 apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam 14 si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat 15 si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram 16 apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur 17 adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem 18 balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum 19 ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat 20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens 21 effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans 22 qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis 23 qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet 24 qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium 25 palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios

1 Corinthians 2:14

14 animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur

1 Timothy 4:1-5

1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum 2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam 3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem 4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur 5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem

Romans 1:19

19 quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit 20 invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles

James 2:24

24 videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum

Psalms 14:1

1 victori David dixit stultus in corde suo non est Deus

Ephesians 4:18

18 tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum

Jude 1:22

22 et hos quidem arguite iudicatos

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.