Bible verses about "shopping" | Clementine_Vulgate

Luke 16:11

11 { Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis?}

Matthew 6:24

24 { Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.}

1 Timothy 6:17-19

17 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) 18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, 19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

Luke 12:33-34

33 { Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.} 34 { Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.}

Matthew 6:19-21

19 { Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.} 20 { Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.} 21 { Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.}

Luke 12:15-21

15 { Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.} 16 { Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit:} 17 { et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?} 18 { Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,} 19 { et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.} 20 { Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?} 21 { Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.}

1 Timothy 6:10

10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.

1 John 2:15-17

15 Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: 16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. 17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.

Hebrews 13:5

5 { Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam:}

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.