Bible verses about "sexism" | Clementine_Vulgate

Psalms 68:11

11 Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.

Job 38:28-30

28 Quis est pluviæ pater? vel quis genuit stillas roris? 29 De cujus utero egressa est glacies? et gelu de cælo quis genuit? 30 In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.

Joel 2:29

29 Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.

Luke 10:38-42

38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum: et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam, 39 et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. 40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. 41 { Et respondens dixit illis Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,} 42 { porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.}

Mark 10:42-45

42 { Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum.} 43 { Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister:} 44 { et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.} 45 { Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.}

Acts 21:9

9 Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes.

1 Corinthians 11:11-12

11 Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino. 12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo.

Romans 16:3

3 Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu

Ephesians 5:21

21 subjecti invicem in timore Christi.

Romans 16:7

7 Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.

1 Corinthians 11:3

3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus.

Philippians 4:3

3 Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.

1 Corinthians 11:1-34

1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. 2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. 3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. 4 Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. 5 Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. 6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. 7 Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. 8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. 9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. 10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. 11 Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino. 12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo. 13 Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum? 14 Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: 15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. 16 Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei. 17 Hoc autem præcipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. 18 Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. 19 Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. 20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare. 21 Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. 22 Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo. 23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, 24 { et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem.} 25 { Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.} 26 Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. 27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. 28 Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. 29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. 30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. 31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. 32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. 33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. 34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.

Mark 16:9

9 Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.

Judges 4:4

4 Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ judicabat populum in illo tempore.

Acts 18:26

26 Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.

Luke 24:8-11

8 Et recordatæ sunt verborum ejus. 9 Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus. 10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc. 11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.

1 Timothy 2:11-14

11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione. 12 Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio. 13 Adam enim primus formatus est: deinde Heva: 14 et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit.

1 Corinthians 11:9

9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.

Hosea 4:14

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant; et populus non intelligens vapulabit.

Acts 2:17

17 { [Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.}

Genesis 1:27

27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.

Galatians 3:26-28

26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. 27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. 28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

1 Corinthians 11:12

12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo.

Galatians 3:28

28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.