Bible verses about "selfishness" | Clementine_Vulgate

Haggai 1:9

9 Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus; et intulistis in domum, et exsufflavi illud: quam ob causam? dicit Dominus exercituum: quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam.

Luke 6:32-34

32 { Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt.} 33 { Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt.} 34 { Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia.}

Acts 20:35

35 { Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.}

Romans 15:1-3

1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. 2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. 3 { Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.}

Galatians 5:26

26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

2 Timothy 2:4

4 Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit.

James 3:16

16 Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

Hebrews 13:16

16 Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.

Philippians 2:21

21 Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.

Galatians 6:2

2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.

James 4:1-2

1 Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris? 2 concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.

1 Corinthians 13:4-6

4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, 5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, 6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati:

Philippians 2:3-4

3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, 4 non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.

1 Corinthians 10:24

24 Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.

1 John 3:17

17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo?

2 Timothy 3:2-4

2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, 3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, 4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei:

Philippians 2:4

4 non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.