Bible verses about "retirement" | Clementine_Vulgate

Nehemiah 5:19

19 Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quæ feci populo huic.

Luke 14:28

28 { Quis enim ex vobis volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,}

Hebrews 6:10

10 Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.

Psalms 37:25

Psalms 90:16-17

16 Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.] 17

Ecclesiastes 3:1-10

1 [Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo. 2 Tempus nascendi, et tempus moriendi; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. 3 Tempus occidendi, et tempus sanandi; tempus destruendi, et tempus ædificandi. 4 Tempus flendi, et tempus ridendi; tempus plangendi, et tempus saltandi. 5 Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. 6 Tempus acquirendi, et tempus perdendi; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi. 7 Tempus scindendi, et tempus consuendi; tempus tacendi, et tempus loquendi. 8 Tempus dilectionis, et tempus odii; tempus belli, et tempus pacis.] 9 [Quid habet amplius homo de labore suo? 10 Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.

Luke 12:33-34

33 { Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.} 34 { Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.}

1 Timothy 6:17-19

17 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) 18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, 19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

Philippians 1:6

6 ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.

Psalms 92:12-14

Proverbs 13:22

22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.

Matthew 6:19-21

19 { Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.} 20 { Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.} 21 { Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.}

Luke 12:16-21

16 { Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit:} 17 { et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?} 18 { Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,} 19 { et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.} 20 { Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?} 21 { Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.}

2 Timothy 4:7

7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.

Luke 1:23

23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam:

Numbers 8:23-26

23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 24 Hæc est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis. 25 Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt, 26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata: opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.

Acts 20:24

24 Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.

Jeremiah 29:11

11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.