Bible verses about "preaching" | Clementine_Vulgate

1 Corinthians 1:21

21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.

2 Timothy 3:16

16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:

2 Timothy 2:16

16 Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem:

1 Corinthians 2:13

13 quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.

1 Timothy 4:13

13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.

James 3:1

1 Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.

Exodus 4:10-12

10 Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum. 11 Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum? nonne ego? 12 Perge, igitur, et ego ero in ore tuo: doceboque te quid loquaris.

2 Timothy 2:15

15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.

Mark 16:15

15 { Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.}

Topical data is from OpenBible.info, retrieved November 11, 2013, and licensed under a Creative Commons Attribution License.